55:357 357 CAPUT IV. 358 duciam habeamus in die iudicii: quod sicut ille est, nos quoque sumus in hoc mundo. 18. Timor non est in caritate : sed perfecta caritas foras pellit timorem, quia timor tormentum habet: qui autem timet, non est perfectus in caritate. 18. In hoc perfecta. Duo huius orationis sunt membra : nos divinae adoptionis tunc esse compotes, quum Deum referimus, ut filii patrem: deinde hanc fiduciam incomparabile esse bonum, quia sine simus miserrimi. Priore itaque loco ostendit qua lege nos Deus complexus sit in amorem et quomodo hac demum gratia fruamur quam nobis in Christo exhibuit: ergo hic caritas Dei erga nos intelligenda est. Perfectam esse dicit, quia plena copia effusa est, ac in solidum praestita, ut veluti numeris omnibus constet. Caeterum non alios esse huius boni participes affirmat, quam qui Deo conformes eius se filios esse probant. Est igitur argumentum a coniunctis. Ut fiduciam habeamus. Iam fructum divini erga nos amoris ostendere incipit : quamquam postea clarius a contrario ostendet. Sed tamen haec inaestimabilis est felicitas, quod nos audemus intrepide coram Deo sistere. Natura enim horremus Dei conspectum, et merito: nam quum ipse iudex sit mundi, nos autem peccata nostra reatu constrictos teneant, mortem et inferos una cum Deo nobis in mentem venire necesse est. Hinc illa, quam dixi, formido, ut Deum homines, quantum in se est, fugiant. Iohannes autem fideles negat expavescere, quum illis iudicii extremi fit mentio : sed potius securos et alacres ad Dei tribunal accedere: quia de paterno cius amore certo persuasi sunt. Tantum ergo quisque in fide profecit, quam bene animo compositus est ad exspectandum iudicii diem. Sicut ille est His verbis (ut iam dictum est) vicissim hoc a nobis requiri significat, ut imaginem Dei referamus. Qualis ergo Deus in coelo est, tales nos in hoc mundo esse iubet, ut censeamur eius filii. Nam imago Dei, quum in nobis apparet, veluti adoptionis eius est sigillum: sed ita videtnr partem fiduciae statuere in operibus. Itaque cristas hic erigunt papistae, quasi neget Iohannes nos sola Dei gratia fretos, habere certam salutis fiduciam, nisi simul adiuvent opera : sed in eo falluntur, quod non expendunt apostolum hic a causa minime argumentum ducere, sed locum [esse a coniunctis Nos autem libenter fatemur neminem reconciliari Deo per Christum. *quin simul reformetur ad Dei imaginem: nec posse alterum ab altero disiungi. Recte ergo apostolus, qui omnes a fiducia gratiae repellit in quibus nulla conspicitur Dei similitudo. Tales enim certum est a Dei spiritu et Christo esse prorsus alienos. Neque etiam negamus, vitae novitatem, quia divinae adoptionis est effectus, valere