52:357 357 CAPUT L 358 quod Paulus commendat, ut similior sit augurum vel aruspicum aenigmatibus quam doctrinae ex Dei verbo sumptae. Quid enim, obsecro, Paulinum resipiunt omnes scholasticorum libri? Haec adulterandae doctrinae licentia ostendit quam non abs re Paulus ad nativam formam retinendam Timotheum invitet. Et sanos sermones opponit non tantum dogmatibus palam impiis, sed frigidis quaestionibus, quae pro sanitate nihil aliud quam languorem afferunt. In fide et caritate. Scio particulam ev saepenumero ex phrasi linguae hebraicae sumi pro cum: sed hic alia mihi videtur significatio. Si quidem hanc quasi notam adscripsit Paulus sanae doctrinae, ut sciamus quid contineat, et quae sit eius summa: quam totam suo more ad fidem et caritatem revocat. Et utramque constituit in Christo: ut certe eius cognitio duobus his membris praecipue constat. Tametsi enim est articulus singularis, qui cohaeret cum caritatis nomine: idem tamen de fide subaudiendum est. Qui vertunt cum fide et caritate, hunc faciunt sensum, ut Timotheus sanae doctrinae adiungat pietatis et caritatis affectum. Fateor quidem neminem posse in sana doctrina fideliter perseverare, nisi qui vera ipse fide et sincera caritate praeditus est. Verum prior expositio (meo iudicio) melius quadrat: ut Paulus exegetice exprimat quales sint illi sermones, et cuius sint argumenti. Summam autem in fide et caritate sitam esse pronuntiat: quarum fons ac principium est Christi cognitio. 14. Egregium depositum custodi. Latius patet ista exhortatio. Hortatur enim ut respiciat quid sibi datum sit a Deo, et tanto plus studii et diligentiae impendat, quanto excellentius est depositum. Neque enim rei vulgaris tam severe solet exigi ratio. Ac depositi quidem nomine tam ministerii honorem quam dotes omnes intelligo, quibus instructus erat Timotheus. Alii ad ministerium solum restringunt: atqui potissimum ea notari puto quae ipso ministerio potiora erant, nempe omnia spiritus dona quibus excellebat. Nomen depositi alio quoque respectu usurpat, ut meminerit Timotheus reddendam aliquando esse rationem. Fideliter enim administrandum est quidquid nobis commisit Deus. Et TO xaXov pro eximio vel praeclaro capitur. Itaque non male Erasmus egregium posuit, notandae praestantiae causa: quam versionem sequutus sum. Sed quae est custodiendi ratio? Ne scilicet inertia nostra pereat quod in nos Deus contulit: vel propter ingratitudinem vel abusum auferatur. Multi enim abiiciunt Dei gratiam, multi ea iam accepta se privant ac spoliant. Quoniam tamen eius custodiae difficultas vires nostras superat, ideo adiicit, per s p i r i t um sanctum. Ac si diceret: Non requiro abs te plus quam possis. Nam quod ex te non