5:357 CATECHISMUS. deest. Quidquid autem fecit et passus est in redemptionem nostram Christus, extra controversiam verum esse ducimus: quemadmodum in symbolo perscriptum habemus: Credo in Deum patrem omnipotentem, ete. IUSTITIA IN CHRISTO. Quare haec a Deo patre beneficia nobis in Christo collata esse recognoscimus. Primum quod quum natura inimici Deo essemus, iudicio ipsius et irae obnoxii, reconciliati illi sumus, atque in gratiam recepti intercedente Christi innocentia atque iustitia, per quam remissionem peccatorum obtinemus: ac sanguinis eius effusione, per quam abluti sumus et maculis omnibus purgati. REGENERATIO IN CHRISTO. Deinde quod per spiritum eius in novam ac spiritualem naturam regeneramur, dum scilicet [pag. 55] pravae nostrae carnis cupiditates eius gratia mortificantur, ne posthac in nobis regnent. Rursum divinae voluntati nostra conformatur, quo placere per omnia Deo ac obsequi studeat. Atque ita, quod per ipsum a peccati servitute vindicamur, in qua detinemur, quantum ad naturam nostram attinet, captivi: cuius liberationis beneficio obtinemus, ut ad bona opera simus idonei. CONDONATIO IMPERFECTIONIS PERPETUA. Porro talis est haec regeneratio, ut donec corpore isto mortali exonerati fuerimus, plurimum semper imperfectionum et infirmitatum in nobis supersit. Unde intelligimus, nos etiamnum miseros esse peccatores, ac tametsi novos in dies progressus in iustitia Domini facere nos decet, nunquam tamen ad perfectionem aut plenitudinem venitur, quamdiu in carcere carnis nostrae habitamus. Proinde semper necessaria est nobis misericordia Domini ad obtinendam delictorum et lapsuum veniam. Unde sequitur, quaerendam semper nobis esse in Christo iustitiam nostram, non apud nos, atque abiecta operum fiducia, securitatem in ipso nostram oportere acquiescere. QUIDQUID BONI HABEMUS, A GRATIA DEI ESSE. Ergo quo laus omnis et gloria ad Deum referatur, quemadmodum illi iure deberi palam est, quo etiam veram pacem et quietem conscientiae nostrae consequantur, quae supra commemoravimus beneficia, intelligimus nobis ex mera clementia