32:357 357 PSALMUS CXXXV. 358 4. Quia Iacob elegit sibi JDeus^ Israelem in peculium sibi. 1. (Laudate nomen Iehovae.) Quanquam inter huius Psalmi exordium et superioris nullum fere est in verbis discrimen, videri tamen posset nunc propheta non solos levitas hortari, sed totum populum : quia causas laudandi Dei commemorat quae apud pios omnes communiter valere debent. Neque etiam de nocturnis excubiis et continua statione loquitur: sed quia proprium sacerdotum munus fuit, in hoc pietatis exercitio reliquis praeire, et quasi praecinere vel dictare Dei laudes, minime absurdum erit eos vocari primo loco et stimulari ad suas partes. Et quisquis verba propius expendet, videbit populum secundo ordine adiungi sacerdotibus. Nam compellat propheta servos Dei stantes in templo eius, deinde in atriis: quum proximo Psalmo nulla facta fuerit atrii mentio. Et videtur plurali numero posuisse atria: quia sacerdotibus quoque suum erat atrium: deinde erat alterum commune totius populi, quem lex Levit, capite 16, versu 17, arcebat a sanctuarii ingressu. Porro ne doctrina haec vel exhortatio ad laudes Dei tam frequenter repetita fastidium pariat, tenendum memoria est quod alibi diximus, nullum ei sacrificium magis placere, quam dum gratitudinem nostram erga ipsum testamur, sicut etiam vidimus Psalmo 50, vers. 14: Sacrifica Deo laudem, et redde excelso vota tua. Item Psalmo 116, vers. 12: Quid rependam Deo pro omnibus eius beneficiis? Calicem salutum accipiam, et nomen Iehovae invocabo. Ac diligenter notandi sunt loci qui spiritualem hunc cultum magnifice extollunt: ne praepostero Dei colendi studio, in nugis ludamus operam: sicuti maior pars hominum stulte excogitat et comminiscitur ad Dei cultum, frustraque se fatigat omisso praecipuo capite. Ideo toties spiritus sanctus inculcat verbum Laudate, ne vilescat apud nos vel frigeat hoc pietatis officium. Quanquam simul torporem nostrum oblique perstringit: quia apud sedulos et voluntarios sufficeret parcior exhortatio. Finis tertii versus, ubi dicit, quia suave est, duplicem sensum admittit: vel quod suave sit Dei nomen, sicuti priore membro dixerat Deum ipsum esse bonum: vel quia res suavis sit Deo canere. Quanquam D^} decorum et pulcrum proprie significet: et hic generalis sensus melius convenit. 4. (Quia Iacob.) Alias deinde rationes laudandi Dei colligit ex mundi gubernatione, sed quia nonnisi a posteris Abrahae tunc poterat laudari, quibus solis innotuerat, propheta materiam illis proponit, quod electi sint in populum peculiarem. Et certe incomparabile hoc bonum fuit, quo eos rapi et accendi decuit ad gratias agendas: solos fuisse adoptatos, praeteritis cunctis gentibus. Nam laudem