25:357 357 REDITUS AD HISTORIAM. 358 1. Muscultate coeli. Magnifice praefatur Moses, ne populus canticum qua solebat superbia fastidiat, vel etiam severis obiurgationibus probrisque exacerbatus respuat. Scimus enim ut mundus naturaliter appetat sibi delitias fieri, nec ulla sit dulcis cantilena nisi quae aures laudibus titillat ac demulcet. Hic autem non modo acriter invehitur Moses in vitia populi, sed quanta potest vehementia perversam eius naturam, corruptissimos mores, obstinatam ingratitudinem, et perditam contumaciam exagitat. Adde quod haec probra, quibus detestabile reddebat eorum nomen, voluit quotidie resonare in ipsorum linguis: unde magis accendebatur offensio. Necesse ergo fuit, eorum proterviam velut iniecto fraeno compesci, quo patienter et modeste iustas reprehensiones quamlibet asperas susciperent. Ergo si repudient vel surdis auribus praetereant hoc canticum, praefatur coelum et terram adeo prodigiosae socordiae fore testes: imo sermonem ad coelum et terram convertens, significat dignum esse ad quem attentae sint creaturae omnes, quae tamen intelligentia et sensu carent. Est enim hyperbolica loquutio, dum brutis elementis partes audiendi et docilitatem tribuit: sicuti Isaias exprimere volens nullos se reperire discipulos in toto populo, coelum et terram similiter appellat: imo citat nefandi prodigii testes: quia minus sit intelligentiae in toto populo quam in bobus et asinis (Isa. 1, 2). Nimis vero dilutum est quod interpretes quidam has voces metonymice accipiunt pro angelis et hominibus. 2. Stillabit ut pluvia. Futurum tempus resolvunt quidam perperam (meo iudicio) in modum optandi, quia foecunditatem potius quae a spiritu sancto suggeritur, ad doctrinae commendationem splendido hoc elogio celebrat quam sibi dari postulet: et lectores satis animadvertunt, votum hic minime fuisse tempestivum. Sermonem ergo suum pluviae aut rori comparat: ac si diceret, modo populus molli et subactae terrae similis sit, doctrinam se proferre quae eos ad plenam foecunditatem irriget. Porro tametsi peculiare xar *%oxqv cantico est elogium, extenditur tamen ea vis et facultas ad totam coelestem doctrinam : quia nunquam loquitur Deus quin homines fructuosos reddat ad bona opera, non secus ac pluvia succum et vigorem terrae instillans, eam ad fructus gignendos foecundat. Sed quemadmodum rupes et saxa nihil humoris vel ex largissima pluvia concipiunt, ita multis obstat sua pervicacia ne spirituali irrigatione fertiles reddantur. Quare Moses, si doctrina huius cantici inutilis effluat, oblique culpam reiicit in Israelitas. 3. Quia nomen Iehovae. Significat his verbis, si qua sit in Israelitis pietatis gutta, edendum esse eius specimen in amplexando sermone, in quo re-