5:356 sanctae legis ipsius exigendam esse confitemur: in qua omnis iustitiae perfectio comprehensa est. Nec aliam bene recteque vivendi regulam quaerimus: nec admittimus quaerenda esse alia bona opera, quibus illi gratificemur, quam quae illic nobis commendavit, ut habetur Exod. 20, 2 ss. Ego sum Dominus Deus tuus, ete DE HOMINIS NATURA. Arbitramur hominem, si in natura sua consideretur, tenebris mentis excaecatum, cordis perversitate ac corruptione refertum, ut nequaquam sit per se idoneus ad Dei cognitionem, qualem habere decet, obtinendam: aut studium probae ac sanctae vitae consectandum. Quin potius, si a Deo sibi relinquatur, non posse nisi ex ignorantia in ignorantiam ire praecipitem, atque in omnem [pag. 54] iniquitatem proruere. Quam ob rem quo veram salutis suae notitiam assequatur, illuminatione opus habet: et quo ad iustitiae studium se applicet, prius in rectam iustitiae Dei obedientiam affectus eius reformari necesse est. HOMO IN SE DAMNATUS. Quum homo ita, ut dictum est, lumine ac iustitia Dei penitus sit natura vacuus, nihil in se ipso, nisi certam iram ac maledictionem Dei exspectare potest, ideoque salutis suae rationem extra se ipsum quaerere debet. SALUS IN CHRISTO. Iesum ergo Christum a Patre datum nobis fatemur, in quo recipiamus quidquid nobis apud nos