32:356 moniam adiungit quae cum invocatione Dei coniuncta est. Quorsum enim attollunt homines manus precando, nisi ut animos suos ad Deum erigant? Itaque propheta eorum torporem tacite coarguit, qui in templo vel resides manebant, vel nugando et confabulando corrumpebant purum Dei cultum. 3. {Benedicat Ubi Iehova) Versus hic (meo iudicio) cogit Psalmum exponere de solis sacerdotibus et levitis, quorum proprium ex legis praescripto erat munus, populo benedicere Numer. 6, 23. Postquam vero hortatus est ipsos propheta ad benedicendum Deum, nunc secundas partes addit, ut populum benedicant in nomine Dei. Neque tamen hoc praeceperat Deus ut alii secure viverent: (sicuti in papatu, modo in templis cantillent monachi, tota plebs Deum rite coli existimat) sed Deus sacerdotes aliis praeire voluit, ut quisque privatim domi suae imitaretur quod in templo fiebat. Populo autem benedicere, illis praeceptum fuit, quatenus Christi personam gerebant. Porro haec duo non abs re distincte ponuntur, ut Deus, qui coeli efe terrae creator est, etiam benedicat. Creatoris elogium ponitur notandae potentiae causa, ut nihil non a Deo sperare audeant fideles. Quid enim aliud mundus est quam immensae eius virtutis speculum? ut nimium stupidi sint quibus non sufficit eum habere propitium, cuius imperio omnia subesse, et in cuius manu omnem opulentiam esse cernunt. Caeterum, quia audito creatoris nomine, multi de accessu diffiderent, ac si procul quaerendus esset Deus: ideo propheta symbolum propinquitatis ante oculos statuit, ut familiariter et libere ad eum accedere audeant, qui non minus comiter se ab eo invitari intelligunt, quam si paternum ipsis gremium porrigeret. Ergo ex coelorum intuitu potentiam Dei agnoscunt: in domicilio Sion, paternum amorem. PSALMUS CXXXT. ARG. Exhortatio est ad canendas Dei laudes, partim quia electum populum singulari gratia dignatus fuerat : partim quia eius potentia et gloria appareat in toto mundo. Additur etiam antithesis inter idola, quae vanae deitatis figmenta sunt, et Deum Israelis qui certis clarisque testimoniis verum se et unicum Deum probavit: ut alacrius ad eum laudandum ferantur pii, eiusque imperio se addicant. Hdlleluiah. 1. Laudate nomen Iehovae, laudate servi Iehovae, 2. Qui statis in domo Iehovae^ in atriis domus Dei nostri. 3. Laudate Deum, quia bonus Iehova: canite nomini eius, quoniam suave est:*) *) C'est chose plaisante, en marge: ou bien seante.