|
25:356
innuere.
Ergo
sub
ducibus
comprehenditur
tota
multitudo.
Caeterum
quod
rursus
Moses
meram
amaritudinem
spirat,
id
extorsit
perversa
gentis
natura.
Optasset
haud
dubie
suavem
et
iucundam
sui
memoriam
relinquere:
itaque
libenter
eos
ad
officium
esset
hortatus,
vel
blande,
vel
saltem
placide:
sed
coegit
eorum
pervicacia
indignationem
sermonis
asperitate
testari.
Adde
quod
non
iam
ex
coniecturis
iudicat
quid
facturi
sint,
sed
diserte
exprimit
se
certo
scire:
haud
dubie
quia
spiritus,
canticum
dictando,
simul
etiam
quid
facturi
essent
docuit.
Defectionem
eorum
notat
duobus
verbis,
nempe
Corrumpendi
et
declinandi
e
via.
Quia
autem
in
priore
defectiva
est
oratio,
quod
verbum
activum
sine
adiectione
ponitur,
quidam
subaudiunt:
Viam
Domini.
Ego
diversam
lectionem
sequutus
sum,
quae
rectior
visa
est,
passiva
est
enim
verbi
significatio
magis
quam
transitiva.
Modum
corruptionis
designat,
pronuncians
e
via
quam
didicerant
recessuros:
haec
enim
erat
integra
eorum
sanitas,
parere
Deo
et
quam
monstrabat
viam
sequi,
corrupti
ergo
sunt
legem
deserendo.
Ad
haec
oblique
exprobrat
illis
Moses
ingraditudinem
:
quia
apud
contemptores
piae
doctrinae
operam
perdiderit.
Canticum
ergo
vult
illis
recitari,
ut
miseriis
afflicti,
et
semiconsumpti,
sero
tandem
discant
Deum
esse
iustum
vindicem.
Profuit
autem
haec
cognitio,
ut
tandem
ad
sanam
mentem
redirent,
alioqui
non
prorsus
desperati:
reprobi
autem
magis
ac
magis
convincerentur.
Quid
sit
contestari
coelum
et
terram,
alibi
visum
est.
DEUTER.
CAP.
XXXII.
1.
Auscultate
coeli,
et
loquar,
et
audiat
terra
eloquia
oris
mei.
2.
Stillabit,
ut
pluvia
doctrina
mea
:
stillabit
ut
ros
eloquium
meum,
ut
pluviae
super
gramen,
et
ut
imber
super
herbam.
3.
Quia
nomen
Iehovae
invocabo:
date
magnitudinem
Deo
nostro.
4.
Dei
perfectum
est
opus:
omnes
enim
viae
eius
iudicium:
Deus
veritas,
et
non
est
iniquitas,
iustus
et
rectus
est.
5.
Corrupit
sese
Uli,
non
iiiii
eius,
macula
eorum,
generatio
prava
et
perversa,
6.
Iehovae
retribuitis
istud
popule
stulte
et
insipiens?
nonne
ipse
est
pater
tuus
qui
acquisivit
te,
ipse
fecit
te>
et
praeparavit
te?
7.
Memento
dierum
saeculi,
intellige
annos
generationis
et
generationis,
interroga
patrem
tuum,
annunciabit
tibi:
senes
tuos,
et
dicent
tibi.
8.
Quando
haereditates
distribuit
excelsus
gentibus,
quando
separavit
filios
hominum,
statuit
terminos
populorum
pro
numero
filiorum
Israelis.
9.
Pars
enim
Iehovae
populus
eius,
Iacob
sors
haereditatis
eius.
|