20:356 4129. BEZA BULLINGERO. Eiusdem argumenti. (Ex eodem codice.) De literis D. Calvini nostri recte censes maximum adhibendum iudicium. Scis enim dies esse malos, et bonus ille vir multa familiariter amicis scribebat quae, ut sunt ista calumniis obvia, nihil prodessent, obessent autem plurimum. Utinam qui D. Blaureri nostri chartas nacti sunt idem et in illius eiusdem et in meis ad ipsum literis faciant. Qua de re puto me iam ad te scripsisse et iterum scribo. Ego quidem, etsi haec vere xn^ijha libenter et pretiose servare consuevi, tamen experientia edoctus soleo singulis mensibus evolvere quae ab amicis accepi, et eiusmodi multa veluti veniam ab illis absentibus precatus, igni tradere, iis tantum servatis quae interesse puto ut serventur. Idem velim de meis fieri. Quod ad illa attinet quae D. Calvinus reliquit, tua multa reperio, quae si voles omnia ad te mittam, ea lege ut remittas quae magni interest ecclesiae ut edantur, ut de mutuo nostrarum ecclesiarum consensu etiam his familiaribus testimoniis posteris constet. Sin mavis meo in hac re iudicio stare, dabo operam favente Deo tum in tuis, tum in aliorum multorum literis ne vel syllaba exeat quae cuiquam fraudi esse possit ') Genevae 23. Octobris 1565. les mette un iour en lumiere) on poura encores mieux voir quel estoit l'esprit, dexterite, iugement singulier et graces divines et admirables qui ont este en ce fidele serviteur de Dieu. 4129 1) Cui Bullingerus d. d. 28. Nov. {Cod. Genev. 120. fol. 50): De literis meis scriptis ad D. Calvinum nostrum ita iudico: mittendas esse illas ad me omnes. Seligam quas putavero edendas. Si vero ita placuerit omnes una remittam, si non, edendas eas quas ego solegero. In colligendis vero illius literis adhuc versor. Scribam et ad D. Gervicum Blaurerum, Blanreri nostri filium, vitodurum, petamque Calvini ad patrem literas.