5:355 [pag. 52] CONFESSIO FIDEI, IN QUAM IURARE CIVES OMNES GENEVENSES ET QUI SUB CIVITATIS EIUS DITIONE AGUNT, IUSSI SUNT: EXSCRIPTA E CATECHISMO QUO UTITUR ECCLESIA GENEVENSIS. 1 Petr. 2, 2: Veluti nati infantes lac rationale et sincerum concupiscit^ 1 Petr. 3, 15:Parati estote ad reddendam unicuique eius quae %n vobis est spei rationem. 1 Petr. 4, 11: Qui loquitur loquatur ut eloquia Dei. DE VERBO DOMINI. Principio, pro fidei et religionis nostrae regula, nos unam scripturam sequi velle profitemur, neque illi admisceri quidquam patimur hominum sensu, citra verbum Dei, excogitatum: neque aliam in spirituale regimen, doctrinam amplectimur, quam quae ab eo verbo sumpta fuerit: ita ut nihil addatur, nec detrahatur, quemadmodum docemur Dei interdicto. DE UNO DEO. Itaque, ut scripturae doctrina sumus instituti, Deum unum agnoscimus, quem omnes nos adorare, cui servire, in quo totam spem et fiduciam nostram reponere conveniat: cum hac certa persuasione omnem in illo sapientiam, virtutem, iustitiam, bonitatem et misericordiam contineri: atque ut spiritus est, ita in veritate et spiritu colendum credimus, [pag. 53] Proinde abominationem esse ducimus, si quis fiduciam spemque suam in creatura reponat, si quem alium adoret, vel angelum, vel hominem; si quem alium pro animae suae domino recipiat, sive ex sanctis mortuis, sive ex vivis hominibus. Praeterea si cultum illi debitum in caeremoniis externis et carnalibus observationibus quis constituat, ac si talibus nugis Deus oblectaretur: si statuam aut imaginem repraesentandae eius divinitati erigat, aut ulla ratione adorandam proponat. LEX DEI UNICA. Quandoquidem solus ille est Dominus, penes quem potestas et imperium in conscientias nostras esse debet: quando eius voluntas unica est universae iustitiae regula, vitam nostram ad canonem