25:355 355 REDITUS AD HISTORIAM. 356 foret. Ad haec quum libri Mosis populi et sacerdotum incuria aliquamdiu sepulti fuerint, quantae errorum tenebrae occupassent omnium mentes si nihil fuisset scriptum? Porro quum duae tabulae in arca foederis inclusae essent, locus interpretationi assignatur ad latus: ne dubitent ipsam quoque ab eodem autore Deo esse profectam. Iam quia in his libris repetuntur decem verba, minime necesse fuit arcam aperiri: quod etiam nefas erat, dum ex libris Mosis doctrinam in tabulis reconditam petere licuit. Hoc quidem tenendum est, locatum fuisse volumen prope arcam, dignitatis causa, ut quum inde a Levitis depromptum esset, maiori reverentia audiretur lectio. Quod autem dicitur, ut sit in testem contra te, primo non restringitur ad Levitas, sed communiter ad totum populum pertinet. Verum ad eos tanquam ad membrum unum corporis dirigitur generalis sermo : deinde quum multiplex sit doctrinae usus, una tantum pars attingitur, nec enim in eum modo finem scripta lex fuit, ut testis esset ad populum damnandum : sed norma esset piae sanctaeque vitae, et paterni Dei favoris testimonium. Sed quia cum duris et superbis capitibus negotium erat, denunciat Moses, quoties in medium prodibibit haec doctrina, inexcusabilem fore eorum contumaciam. 27. Ego enim novi. Ratio redditur cur obiurgatorie tantum et acerbe doctrinam suam, praetermissa eius utilitate, testem citaverit contra Israelitas: nempe quia expertus sit esse indomitae cervicis (de qua loquutione alibi dictum est), nec confidat magis fore dociles. Ratiocinatur autem a minori ad maius : quia si vivo tali duce fuerunt rebelles, multo plus audaciae sumpturi sint ipso mortuo. Scimus enim quantum ad fraenandam populi intemperiem valeat magni et excellentis viri autoritas. Interea non sibi tantum arrogat Moses, ut a solo suo aspectu pendere dicat rectum populi statum: sed periculum demonstrans, studet eos magis reddere obsequentes post mortem suam. 28. Congregate ad me. Hic peculiaris fit mentio cantici, quod solum fuisse recitatum ex ultimo versu colligitur. Videtur tamen secum pugnare Moses, dum seniores tantum et praefectos vocari iubet, ut audiant: paulo post autem commemorat se toti populo legisse. Verum haec duo facile conciliat ordinis ratio, quam in congreganda multitudine solitus fuit observare: nam ex pluribus locis palam fit, non ita promiscue fuisse vocatos, quin tribuum principes et populi capita suas turmas ducerent. Itaque seniorum vocatio (cuius hic fit mentio) adeo non excludit reliquam multitudinem, ut potius significet collectum fuisse populum per suas tribus et classes. Idque elicere licet ex contextu, quia certe coelum et terram contestatus non est contra solos praefectos: et tamen id videtur