20:355 355 EPISTOLAE 4127.4129 356 ait. Die, ut opinor, exemplaria literarum tibi non denegabit. Vides, vir ornatissime, quantum audeam. Sed institutum meum et animum non ignoras.5) 4128. BEZA BULLINGERO. Eiusdem argumenti. (Ex autographo Cod. Genev. 118, fol. 39.) Eximio Christi servo D* Henrico Bullingero patri mihi plurimum observando Tigurinae ecclesiae vere fido pastori. Scio te habere plurimas Calvini nostri literas in quibus quascunque compereris dignas quae cum aliis edantur rogo ut ad nos mittas quum idoneum nuncium nactus fueris. Habeo quoque tuas ad illum plurimas, dequibus nihil nisi quod voles statuetur.1) Inter D. Blaureri chartas non dubito quin multae quoque inveniantur quas optarim non temere in cuiusvis manus pervenire. Scis enim quam familiariter inter se de multis interdum agere soleant amici, quae nonnulli postea in deterius capiunt. Qua de re cum Linero nostro egi quum hac iter faceret, ut haeredes moneret, non tantum Calvini sed etiam mei ipsius causa. *) Genevae 18. Sept. 1565. 5) Beza quidem non omni ess parte .fideliter iis usus est quas passim accepit Earum quidem quae ad Bullingerum datae fuerant plurimae hodieque in Archivis Turtcensibus asservantur adeoque redditae fuerunt, nonnullae tamen destderantur. Etiam Genevae multae deperditae sunt labentibus saeculis. Caeterum multas alias amicis dono dedit et vivus et testamento. Inter quas illas quae hodie Gothae exstant 4128.1) Hic etiam addere libet quae habet Beza m praef, ad Iosuam p. 68 (d. d, 19. Aug. 1564): Item, grand nombre de lettres, conseils, advertissemens et responses, tant en Latin qu'en Francois a diverses personnes de toute qualite: ou il est traite de diverses matieres et dont (s'il plait a Dieu qu'on