52:354 fructum huius gratiae pervenire ad homines quam per evangelium. Iuxta illud (2. Cor. 5, 19): Erat Deus in Christo mundum sibi reconcilians: et deposuit apud nos sermonem reconciliationis. Atque hoc insigne est ac memorabile evangelii encomium, quod vocatur vitae illustratio. Vitae subiicit immortalitatem: ac si diceret veram et immortalem vitam. Nisi forte per vitam intelligere malis regenerationem, quam sequitur beata immortalitas quae adhuc speratur. Et certe hoc nostrum vivere est, non quod habemus cum brutis animalibus commune, sed quod participatione imaginis Dei constat. Quia autem in hoc mundo non apparet quid sit, aut quid valeat talis vita: merito exprimendi causa immortalitatem addidit, quae est eius vitae, quae nunc abscondita est, revelatio. l l . In quod positus. Non frustra tantopere evangelium una cum apostolatu suo commendat. Nihil enim usque adeo molitur Satan, quam ut sanae doctrinae fidem quoquo modo ex animis nostris exterminet: quia vero hoc non semper illi promptum est, si nos invadat aperto marte: clandestinis et obliquis artibus nos adoritur. Nam ut fidem abroget doctrinae, piorum doctorum vocationem labefactat. Paulus ergo quum mortem haberet prae oculis, non ignorans veteres et usitatas Satanae insidias, tam evangelii doctrinam in genere, quam vocationem suam asserere voluit: sicuti utrumque erat necessarium. Nam ut longae conciones habeantur de evangelii dignitate, non multum nobis proderunt, nisi teneamus quale sit evangelium. Multi enim consentient in istud universale principium de certa evangelii autoritate, qui postea tamen nihil habebunt certi quod sequantur. Haec ratio est cur nominatim velit se agnosci Paulus fidum et legitimum ministrum vivificae illius doctrinae cuius meminerat. Atque huc pertinet quod variis titulis se ornat in re una exprimenda. Praeconem se vocat, cuius partes sunt, principum et magistratuum decreta publicare. Apostoli nomen proprium est. Porro quia inter doctorem et discipulos est relatio, hoc quoque tertium nomen sibi adscribit, ut sciant qui ab eo discunt, habere se magistrum divinitus sibi ordinatum. Quibus autem se positum esse testatur? gentibus. Nam de illis praecipua erat controversia: quod Iudaei negabant vitae promissiones ad alios, nisi ad carnales Abrahae filios, pertinere. Ergo ne dubia sit gentium salus, affirmat se ad eas peculiariter a Deo fuisse missum. 12. Quam etiam ob causam haec patior. Satis notum est, hinc magis quam ulla alia de causa fuisse accensam Iudaeorum rabiem adversus Paulum, quod evangelium gentibus commune faceret. Quamquam particula, ob quam causam, refert totum complexum: ideoque ad hoc postremum membrum de gentibus restringi non debet. Ergo ne vincula 23