20:354 rediturum. Itaque velim ut primo quoque nuncio significes ecquid videatur de hac nostra cogitatione. Si probetur, fac si placet ut quaecunque eius scripta nondum vulgata habes quam citissime fieri poterit ad me mittas et quid factum velis scribas. Genevae 26. Augusti 1565* Carolus Ionvillaeus tui semper observantissimus. Omiseram quod tamen ut efficias etiam atque etiam abs te peto, vir praestantissime. Nempe si qua ratione fieri possit ut ab amicis Philippi Melanchtonis4) obtineas exemplaria literarum quas D. Calvinus ad eum unquam scripsit, et eas quidem permultas ut scio. Id autem pro ea qua polles autoritate et gratia apud illius viri familiares dum viveret, vel haeredes, facile impetraturum confido. Quod idem ut praestes et obtineas velim aut ab amicis aut haeredibus D. Blareri ministri apud Biennenses. Nam certo scio D. Calvinum saepius ad eum scribere solitum et quidem de rebus gravissimis. Tu igitur, vir humanissime, digneris tantum beneficium nobis conferre, nec graveris dare operam ut literas illas recuperemus. Et si apud alios quosdam esse intellexeris, fac quaeso habeamus. Atque hoc nomine ego cum piis omnibus tibi devinctissimus ero. Iterum vale. Si quas D. Calvini literas habent DD. Gualiherus, Wolphius, Frisius a patre relictas et alii amici Tigurini, rogo illos admoneas ut tuis adiungant. Yenit etiam nunc in mentem D. Sulcerus Basileensis pastor, ad quem saepe D. Calvinus scrip- 4) Quaecunque exstant Calvini ad Melanchthonem vel (tutoris autoschediasmata sunt, vel apographa in suum ipsius usum facta, nisi forte dixeris Bezam eas quae ex Germania accipere potuit ipsas typographo tradidisse; sic enim plurima autographa perierunt. 23