55:353 353 CAPUT IV. 354 servemur in hac vita ut fruamur bonis innumeris, our simus in spem melioris vitae conditi, cur luce et intelligentia praediti simus: non alia omnium causa adduci poterit quam gratuitus erga nos Dei amor: sed praecipuum specimen hic deligit apostolus, et quod reliquis omnibus longe praecellit. Hic enim non immensus tantum fait Dei amor, quod proprio filio non pepercit, ut eius morte nos in vitam restitueret: sed plusquam mirifica bonitas, quae mentes nostras in stuporem rapere debet. Ergo Christus tam illustre est ac singulare divini erga nos amoris documentum, ut quoties ipsum intuemur, hanc doctrinam plane nobis confirmet, quod Deus sit dilectio. Quod unigenitum appellat, ad auxesin valet. In eo enim clarius ostendit quam unice nos amaret, quod unicum filium exposuit nostra causa in mortem. Interea qui unus est natura filius, gratia et adoptione multos facit: quoscunque scilicet fide inserit in corpus suum. Finem exprimit, cur missus a patre suerit Christus, ut per eum vivamus. Nam extra ipsum sumus omnes mortui. Adventu autem suo vitam nobis attulit: et nisi obstet nostra incredulitas, hunc gratiae eius effectum in nobis sentimus. 10. In hoc est dilectio. Amplificat alia ratione Dei amorem, quod scilicet filium suum nobis dederit, quo tempore eramus inimici: quemadmodum etiam Paulus docet ad Romanos cap. 5, 8. Sed aliis verbis utitur, quod Deus nullo hominum amore provocatus eos ultro dilexerit. Quibus verbis docere voluit, gratuitum erga nos fuisse amorem Dei. Tametsi autem apostoli consilium est Deum nobis imitandum proponere: non tamen negligenda est fidei doctrina quam simul admiscet. Gratis nos Deus amavit. Cur? quia antequam nati essemus: deinde quia in ista naturae pravitate cor habemus ab eo adversum, et ad rectos piosque affectus minime flexibile. Si locum haberet papistarum argutia unumquenque electum esse a Deo prout amore dignum praevidit, non staret haec doctrina, priorem nos dilexisse. Tunc enim amor erga Deum noster, priores ordine teneret, etiamsi tempore esset posterior. Sed apostolus confessum scripturae axioma sumit, quod prophani isti sophistae ignorant: nos ita corruptos et pravos nasci, ut nobis quasi ingenitum sit Dei odium, ut nihil appetamus nisi quod illi displicet, ut singuli carnis nostrae affectus assiduum cum eius iustitia bellum gerant. Et misit filium. Ergo ex mera Dei bonitate, tanquam ex fonte, fluxit nobis Christus cum suis omnibus bonis. Quemadmodum autem hoc cognitu necessarium est, nos ideo salutem habere in Christo, quia sponte nos dilexit coelestis pater : ita ubi quaerenda est solida et plena divini in nos amoris certitudo, non alio quam in Christum respicere convenit. Quare in suum exitium insaniunt quicunque Calvini operer Vol. LV.