5:353
CATECHISMUS.
DE
EXCOMMUNICATIONE.
Excommunicatio
est,
qua
manifestari,
scortatores,
adulteri,
fures,
homicidae,
avari,
rapaces,
iniqui,
iurgatores,
comessatores,
ebriosi,
seditiosi,
decoctores,
postquam
admoniti
non
resipuerunt,
e
fidelium
consortio,
secundum
Domini
[pag.
49]
mandatum
eiiciantur.
Non
quod
in
perpetuam
ruinam
ac
desperationem
eos
ecclesia
coniiciat,
sed
eorum
vitam
ac
mores
damnat:
et
nisi
resipuerint,
eos
iam
suae
damnationis
certos
facit.
Est
autem
haec
disciplina
ideo
necesbaria
inter
fideles,
quod
ecclesia
corpus
Christi
quum
sit,
eiusmodi
foetidis
membris
pollui
et
contaminari
non
debet,
quae
in
capitis
dedecus
recidunt.
Deinde
ne
eiusmodi
improborum
consuetudine,
quod
evenire
solet,
sancti
corrumpantur.
Conducit
et
iis
ipsis,
suam
nequitiam
ita
castigari,
qui
alioqui
indulgentia
obstinatiores
fierent,
nunc
pudore
confusi
resipiscere
discunt
Quod
si
obtineatur:
eos
in
communionem
benigne
ecclesia
recipit,
ac
in
participationem
eius
unitatis,
a
qua
exterminati
fuerant.
Ne
quis
autem
ecclesiae
iudicium
contumaciter
spernat,
aut
parvi
aestimet,
se
fidelium
suffragiis
damnatum,
testatur
Dominus,
tale
fidelium
iudicium
non
aliud
esse,
quam
sententiae
suae
promulgationem,
ratumque
haberi
in
coelis,
quod
illi
in
terra
egerint.
Habent
enim
verbum
Dei,
quo
perversos
damnent;
habent
verbum,
quo
resipiscentes
in
gratiam
recipiant
(Matth.
18,
18).
DE
MAGISTRATU.
Magistratuum
functionem
non
modo
sibi
probari,
acceptamque
esse,
testatus
est
Dominus,
sed
honorificis
insuper
elogiis
eius
dignitatem
prosequutus,
mirifice
nobis
commendavit.
Nam
et
sapientiae
suae
opus
esse
affirmat,
quod
reges
regnant,
quod
consiliarii
iusta
decernunt,
quod
magnifici
terrae
sunt
iudices
(Prov.
8,
15):
et
alibi
deos
nuncupat
(Psal.
82,
6),
quoniam
negotium
suum-gerunt,
alio
etiam
loco
[pag.
50]
iudicium
pro
Deo,
non
pro
homine,
exercere
dicuntur
(Deut.
1,
17).
Et
Paulus1)
(Rom.
12,
1),
inter
Dei
dona,
praefecturas
nominat.
Ubi
vero
longiorem
de
iis
disputationem
instituit,
clarissime
do-
1)
Instit
p.
476.
|