32:353 353 PSALMUS CXXXIII. 354 PSALMUS CXXXIII. ARG. Gratulatio est de sancta populi concordia, ad quam mutuo fovendam fideles omnes incitat propheta. Canticum graduum Davidis. 1. Ecce quam bonum et quam decorum*) habitare fratres etiam simul. 2. Sicut oleum pretiosum super caputy quod descendit super barbam, barbam Aaron, quod descendit super oram vestimentorum eius. 3. Sicut ros Hermon, qui descendit super montes Sion : quia illic mandavit Iehova benedictionem, vitam in perpetuum. 1. {Ecce quam bonum) Non dubito quin Davidis consilium fuerit hoc Psalmo gratias Deo agere pro reconciliatione totius populi, postquam ex longa et tristi dissipatione iterum coaluit, et singulos ad pacis alendae studium hortari : quia in eius commendatione prolixe insistit, saltem quoad ferebat Psalmi brevitas. Non abs re autem magnificis elogiis Dei gratiam celebrat, quod populum misere laceratum, in corpus unum collegerit. Postquam enim regnum adeptus est, quia diu pro publico hoste habitus fuerat, adhuc maior pars ab ipso erat alienior: imo scimus capitali dissidio fuisse Iudaeos inter se divisos, ut nulla spes esset concordiae nisi in alterius partis interitu. Fuit ergo mirabile et inexspectatum Dei opus ad concordiam descendere, et se mutuo amplecti qui tam acribus odiis certaverant. Hanc circumstantiam male praetereunt interpretes, ac si David generaliter et absque proprio intuitu consensum laudaret inter Dei cultores. Ac primo quidem adverbium Ecce valde emphaticum esse existimo, non modo quia res oculis subiicitur, sed quia subest tacita comparatio belli intestini, quo prope ad vastitatem redacti erant, cum laeta et optabili pace. Amplificat ergo Dei gratiam, quia longa experientia Iudaeos magis doceat quam inaestimabile bonum sit unitas, quia se intestinis discordiis fere perdiderint. Quem sensum confirmat particula DJ, quae in fine versus ponitur. Depravant enim prophetae sensum interpretes qui eam accipiunt copulae loco, quum ad vehementiam non parum faciat: ac si dixisset, Nos qui fratres eramus natura, sic fuimus distracti, ut alii aliis magis invisi essent quam exteris hostibus: nunc igitur quam bonum est fraternam illam unitatem etiam animis colere. Interea non dubium est quin spiritus sanctus fraternum consensum, qui vigere debet inter omnes Dei filios, suis laudibus extollat, ut huc quisque applicet suum studium. Quod si nos scindant odia, vel simultates distrahant, Dei quidem respectu manebimus fratres: sed quia frusta erimus *) Chose bienseante, en marge: ou plaisante. Calvini opera. Vol XXXII.