25:353 353 REDITUS AD HISTORIAM. 354 consentaneum videtur quod Isaiae Deus mandatum dedit: Vade, et dic ad populum: Audiendo audite, et ne intelligatis: videndo videte, et nesciatis, obstina cor populi huius, aures aggrava, et oculos obline, ne videat oculis, auribus audiat, corde suo intelligat, et conversus sanetur (Isa. 6, 9). Verum in arcanis Dei iudiciis (quibus absorberi omnes sensus nostros necesse est) sobrietas sit nobis pro scientia. 20. Introducam enim eum. Rursus aliis verbis aggravat Deus sceleris atrocitatem quod ubi liberaliter egerit cum Israelitis, beneficia sua convertent in occasionem proterviae: qua ingratitudine nihil foedius. Dicit igitur se indignis praestiturum quod iuravit, ut ita in fide promissionum sibi constet. Commendat terrae foecunditatem: quia hoc tam eximium indulgentiae pignus eos allicere debebat sua dulcedine ad redamandum tam beneficum patrem. Hinc ergo detegitur perversa eorum natura, quod saturi adversus ipsum lascivient, sicuti equi ferociam colligunt ex sagina. Postquam autem de futura eorum defectione conquestus est, iterum dicit, ubi redacti fuerint in extremas angustias, et miseriis undique constricti, canticum istud instar testis fore, ac si suae damnationis essent ipsi praecones. Quod dicit ingenium eius se novisse, vel quidquid intus fabricet (est enim nomen ")SP, quod tantundem valet ac figmentum, vel imaginatio, et cogitationes omnes atque affectus comprehendit) inde apparet, minime Deum latuisse quam male erga improbos locaret sua beneficia: sed cum eorum improbitate hoc modo certasse, quo illustrior esset eius bonitas: deinde impiis et desperatis doctrinam quam sciebat fore contemptui, nihilominus exponi voluisse, quo magis inexcusabiles eos redderet edito tali documento. Atqui obiici posset: Cur ergo non flectat eos in melius? Sic quidem cum eo litigare sibi permittunt impii rabulae : verum nobis potius occurrat illud Pauli (Rom. 9, 20): Homo quis es qui Deo respondes? annon habet potestatem figulus luti formandi vasa sua pro arbitrio: et quis prior dedit illi ut retribuatur? Ita fiet ut trepide exclamemus: O profunda iudicia Dei, quam incomprehensibiles sunt eius viae ! Quod vero Deus ex superiore eorum vita iudicat quales in posterum futuri sint, videtur non satis firmum esse. Verum haec duo coniunctim legenda sunt, Deum praevidere nihil aliud esse ab ipsis sperandum quam ut indomita libidine ad peccandum rapiantur : deinde iam satis tot sceleribus fuisse patefactum quam perdita esset eorum obstinatio. Calvini over a. Vol XXV.