20:353 353 4127. IONVILLAEUS BULLINGERO. De epistolis Calvini edendis. (Ex autographo Bibi civicae Turic. MSS. P, Vol. 39, fol 499.) Clarissimo viro D. Bullingero Tigurinae ecclesiae udo pastori mihi plurimum honorando. Tiguri. 8. Quia permulti sunt, vir clarissime, qui vehementer cupiunt ac postulant ut edantur in lucem *) quaecunque inveniri possunt literae, quas D. Calvinus b. memoriae vir scripsit ad amicos, quorum operam hac in re coniicienda necessariam esse video: nunc, quod iam antea quoque, peto abs te, imo obnixe te rogo atque obsecro, ut quidquid unquam literarum ab eo accepisti diligenter colligas et complicatum ad me mittas, ut inde, si exemplaria tua tibi velis remitti antequam typis committantur, exscribi possint. Neque enim id tam cito fieri potest. Nam a multis et quidem procul hinc dissitis petenda sunt exemplaria. Nuper Lutetia ad me tredecim epistolae eius missae sunt ab amico qui supra modum hanc editionem expetit et efflagitat. Multas iam habeo apud me collectas. D. Beza etiam multas habet, quas ex D. Calvini mandato accepit.2) Ille enim paulo ante mortem iussit ut quaecunque manu scripta domi erant D. Bezae traderentur. Hic autem aliquoties mihi dixit, in animo sibi esse ea in ordinem digerere, et mea opera velle uti.s) Quo nihil gratius esse mihi potest, et spero brevi Deo favente me id aggressurum. Scis vero optime quantum ex eo labore utilitatis ad pios omnes sit 4127. 1) Be, editione ipsa v. Prolegg. nostra Opp. T. X. P. IL 2) Quod ipse Beza in Dedic. Epp. ad El Palatinum refert in iisdem nostris Prolegg. transscripta p. xii. 3) Cf. Bezae Admon. ad lectorem I. I pag. a. Calvini opera. Vol XX.