9:352 naturaliter. Itaque ad implendas mediatoris partes non sufficeret, nisi esset unigenitus Dei filius. Ac proinde apostolus ad probandum eius sacerdotium testimonio hoc utitur: Tu es filius meus, ego hodie genui te (Hebr. 1, 5). Unde probe conficitur, si inseparabilis est filii dignitas a sacerdotio, non aliter idoneum esse mediatorem, nisi quia ex Deo genitus. Nec vero absque divinitatis respectu censeri potest Dei filius. Ideoque in sacerdotii honore comprehenditur et divina natura. Quod ipsum confirmat Paulus, ubi dicit fuisse declaratum filium Dei in virtute (Rom. 1, 4). Nam quum elogio illo definiat mediatoris personam, duas certe simul naturas comprehendit. Iam quod asserit alibi (Ioann. 14, ll) Christus: Ego in patre et pater in me, non potest de sola natura humana praedicari. Atqui illic ad vivum exprimitur imago mediatoris. Imo totum Ioannis evangelium eiusmodi est sententiis refertum, ubi quae sibi vendicat Christus alteri naturae non conveniunt, sed respiciunt in totam personam. Ac se omnibus nodis expedietx) quisquis tenebit Christi mentem, quia videbit nefas esse, quae utrique naturae communia sunt elogia, separatim vel distincte ad alteram trahere. Neque tamen interea quaecunque annexa sunt mediatoris officio, vel2) eius sunt partes, utrique naturae communia facimus. Quando enim sine morte et sanguinis effusione non peragitur expiatio, mediatorem oportuit mori. Hoc fatemur peculiare esse humanitati: sed quoniam aliud est mors, aliud effectus mortis, reconciliatio quae morte peracta est perperam tribuitur3) soli humanae naturae. Ideoque dicit apostolus (Hebr. 9, 14), Christum per spiritum obtulisse se ipsum,4) qua voce admonet non considerandum esse simpliciter ut hominem, ut efficacia et fructus mortis eius nobis pateat. Similiter iustitiam nobis acquirere sua obedientia, et ita fieri patris servum, mediatoris proprium fuit: quod tamen perperam5) ascriberetur divinae naturae, sed ipsa iustitiae acquisitio, vim suam nihilominus a divina natura mutuatur. Utrumque vero aperte6) coniungitur in ipso complexu, quum dicit Christus, pro his sanctifico me ipsum (Ioann. 17, 19). Nam quum sanctificari carni conveniat, sanctificare autem Deo, utrumque membrum non nisi in tota persona reperitur. Ex opposito etiam fatemur quaedam sic esse divinitati propria in ipso mediatore, ut ad humanam naturam transferri non debeant, nisi per idiomatum communicationem. Dicit 1) modis facile expediet lonv. Bern* 2) ideoque B. T. 2. 3) reconciliatioque morte peracta perpetuo tribuetur. B. T. 2.4 ) Christum passum esse in spiritu iidem. 5) perpetuo iidem. 6) apte iidem.