20:352 praedicationem gratiae apostolicam. Terum quum sit mortuus, habuit ille suum iudicem. Tu vero, mi Lasid, quum ingenue tuis ad me literis profitearis nihil te habere cum dogmatis eius alienis commune, a tua ut et a Tretii communis nostri amici amicitia non abhorreo, ac scire te volo, si ita ut profiteris, et ut te omnino facturum confido, perrexeris sana sequi dogmata, me habiturum te fratrem et amicum sincerum. Non diffiteor quaedam Basilea de te et de quibusdam aliis Polonis scripta esse, sed qualia illa fuerint nunc proferre nihil profuerit. Tibi tamen hoc apud me non nocuit, neque seiunxit me a te et caeteris Polonis, quos intellexero peregrina et curiosa refugere dogmata, orthodoxa autem retinere mordicus vitamque vivere sanctam. Vale, mi Laski, et saluta amicos et fratres meos Polonos qui tecum Genevae sunt. Tiguri 13. Iulii 1564. Bullingerus tuus.