52:351 351 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM II 352 qui fretus spiritus potentia constanter omnem altitudinem despiciat, quae insurgit adversus Christum ? Nonne plerique fere omnes sibi et otio suo consulunt? Nonne simulac increpuit aliquid, prostrati silent? Ita fit ut in eorum ministerio nulla appareat Dei maiestas. Nomen spiritus metonymice hic ponitur ut multis locis. Sed cur dilectionem postea addidit et s o b r i e t a t e m ? Meo iudicio, ut illam spiritus potentiam discerneret ab intemperie fanaticorum hominum, qui, quum ruant impetu turbulento, spiritum Dei ferociter iactant. Ergo nominatim expressit, vim illam potentem sobrietate et dilectione, hoc est, placido aedificandi studio, esse temperatam. Caeterum non negat Paulus quin eodem fuerint spiritu donati prophetae et doctores ante evangelii promulgationem: sed hanc gratiam significat nunc vigere potissimum debere et eminere sub Christi regno. 8. Non ergo te pudeat. Hoc dicebat quum probrosa res esset evangelii confessio. Prohibet igitur ne ambitio vel infamiae metus eum impediat, vel remoretur a libertate praedicandi evangelii. Et hoc infert ex superioribus. Nam qui armatus erit Dei virtute, non trepidabit obstrepente mundo: sed gloriosum sibi ducet, quod impii notabunt ignominia. Et merito evangelium appellat Domini testimonium: quia tametsi minime nobis adiutoribus indiget, nobis tamen has partes imponit, ut testimonium reddamus sibi ad gloriam suam asserendam. Hic magnus et singularis honor est quo nos dignatur, et quidem omnes (nemo enim christianus, qui non reputare debeat se esse Christi testem), sed praecipue tamen pastores et doctores. Quemadmodum Christus apostolis dicebat (Act. 1, 8), Vos eritis mihi testes. Proinde quo odiosior est in mundo evangelii doctrina, eo fortius eluctari debent ad ingenuam eius confessionem. Quum addit neque mei, hoc verbo Timotheum admonet ne bibi, tanquam in communi causa, recuset esse socius. Nam quum incipimus subducere nos ab eorum societate, qui propter Christi nomen persequutionem sustinent, quid aliud quam evangelium quaerimus ab omni persequutione immune? Atqui quum non deessent multi impii, qui ita insultarent Timotheo : Non vides quid magistro tuo acciderit? An nescis idem praemium te quoque manere? Quid nobis doctrinam obtrudis quam exsibilari vides a toto mundo? necesse fuit eum erigi hac exhortatione: Non est quod te mei pudeat, in quo nihil est pudendum. Sum enim vinctus C h r i s t i : hoc est, non ob maleficium aliquod vel crimen, sed propter eius nomen in vinculis teneor. Sed esto particeps afflictionum. Rationem praescribit qua fiat quod praecepit: nempe si ad tolerandas afflictiones se comparet Timotheus, quae sunt cum evangelio coniunctae. Quisquis enim