32:351 351 PSALMUS CXXXII. 352 populi sui: nunc adduntur signa paterni eius amoris, quod victum ordinarium curabit, et suggerit populo suo, succurret inopiae, sacerdotes ornabit salute, et pios omnes laetitia circumdabit. Porro non supervacua fuit haec adiectio: quia non adeo sumus spirituales ut in coelos penetremus nisi oculis nostris se offerat Dei benedictio. Haec vero duplex in quotidiano victu observanda est, quod scilicet terram foecundat ut nobis frumentum, vinum et oleum suppeditet: deinde quod terrae proventus arcana virtute multiplicat, ut nobis in alimentum sufficiant. Hoc quidem loco specialem populi sui curam Deus sibi fore denuntiat, ne quid desit ad eius alimenta: et quamvis non suppetat magna ubertas, se tamen facturum ut in penuria satientur pauperes. Non minus autem hoc loco notabilis est quam ridicula papistarum inscitia, quae clare ostendit spiritu stuporis fuisse omnes percussos, ut sine iudicio ex stercore cibum facerent: quum in nomine victum duas literas non distinguerent, vidum legerunt: et quia vox adhuc mutila erat, putarunt legendum esse viduam, ita viduas crearunt ex victu : monstrum sane incredibile dictu, nisi adhuc in suis templis absque pudore eandem sonarent cantilenam. Sed sicuti Deus victui populi sui benedictionem promittit, sic eorum mentes maledicit et linguas, ut prodigiosis deliriis pervertant totum naturae ordinem. Postea iterum confirmat quod de aliis Dei beneficiis prius dixit, nisi quod pro iustitia salutem ponit: sed eodem sensu, ut supra exposui. Nam quod salutem alii puritatem doctrinae, et vitae sanctimoniam dici volunt, nimis longe petitum est, quia simpliciter intelligit propheta, Dei protectione incolumes fore ac beatos. 17. Illic germinare faciam cornu Davidi: paravi lucernam Christo meo. 18. Inimicos eius induam probro, et super eum florebit diadema eius. 17. (Illic germinare faciam cornu Davidi.) Redit ad statum regni cuius se praesidem ac custodem fore promiserat Deus. Sed propius notanda est verborum proprietas. Faciam, inquit, germinare cornu Davidi. Certum et satis vulgare est Hebraeis tantundem valere cornu ac robur et potentiam, vel praesidium: sed germinandi verbo tum contemptam regni originem, tum mirificas restitutiones propheta denotat. David ex ignobili tugurio et ovium stercoribus, quum inter pecuarii hominis filios minimus esset, in solium eductus, assiduis incrementis praeter spem auctus est. Iam regnum sub Ieroboam ita resectum fuit, ut assidue germinando steterit in mediocri aliquo gradu. Adhaec quot sequutae- sunt evulsiones quae totidem erant interitus praesagia, nisi subinde pullulasset novum germen? Quid autem populo in exilium disperso futurum erat, nisi cornu