9:350 sum 1) colligere incipiat, neque ita posthac indulgeat suae iracundiae et violentiae. Quod si tantopere eum oblectant paradoxa, quae aedificationem ecclesiae pervertunt, saltem ingenio suo temperare discat, et vehementiam illam in qua nimius est fraenare. Quod ad rem ipsam spectat, videndum primum, quid significet nomen mediatoris. Nam certe λόγος aeternus iam ab initio ante lapsum Adae, et alienationem ac dissidium humani generis a Deo, fuit mediator. Atque hoc sensu, nisi fallimur, vocatur a Paulo primogenitus omnis creaturae. Et Ioannes quum asserit in ipso fuisse vitam, modum communicationis2) ostendit quo ex fonte alioquin abscondito manavit ad homines Dei gratia. Ergo, quatenus integro adhuc rerum statu caput angelorum et hominum fuit Christus, iure censetur mediator, qualem nunc quoque electi angeli experiuntur et agnoscunt. Defectio autem hominis fecit, ut expiatione opus esset ad nos Deo reconciliandos. Itaque considerandus est Christus mediator cum sacrificio suo, quo placavit iram Dei, ut in spem nos beatae vitae, a qua excideramus, restitueret. Mediatorem vero esse docemus, non unius tantum naturae respectu, sed quatenus Deus est manifestatus in carne. Quae fides in rationibus firmis et validis fundata est, quas etsi aliqua ex parte explicuimus in priore nostro responso, hic tamen iterum summam colligere expedit. Primo constat non esse credendum nisi in Deum. Atqui iubet Christus (Ioann. 14, 6) discipulis3) in se credere: quomodo? vel qua ratione? Nempe, ut continuo post sequitur, non modo quia est veritas et vita, sed quia via est ad patrem. Quod si in Christum mediatorem credendum est, certe munus hoc complectitur simul4) duas naturas : deinde quum Christus summum imperium obtineat in coelo et in 1) se tandem T. 2. 2) communionis T, 2. 3) discipulos suos B. T. 1, % 4) simul om. Laus. add. in se B. T. 2.