52:350 percipiebant. Neque enim profana quaedam fuit inauguratio ritus ille, ad conciliandam modo in hominum oculis autoritatem inventa: sed consecratio coram Deo legitima, quae non perficitur nisi spiritus sancti virtute. Praeterea signum pro tota re vel actione accipit Paulus. Significat enim instructum fuisse gratia Timotheum, quum oblatus fuit Deo minister. Ita in hac loquutione est synecdoche. Sed obiicitur alia etiamnum quaestio. Nam si in sua demum ordinatione gratiam consequutus est Timotheus muneri suo peragendo necessarium: qualis fuit electio hominis nondum idonei aut formati, sed Dei dono adhuc vacui et destituti? Respondeo, non ita fuisse tunc illi datum, quin prius haberet. Certum est enim et doctrina et aliis dotibus prius eum excelluisse, quam Paulus eum ministerio destinaret. Sed minime absurdum est, quum Deus opera ipsius uti vellet, adeoque eum vocasset, tunc quoque magis aptasse et cumulasse eum novis donis: vel priora, quae contulerat, duplicasse. Non ergo prius in Timotheo nullum erat donum, sed magis tunc enituit quum illi impositum fuit docendi onus. 7. Non enim dedit nolis. Confirmatio est proximae sententiae, qua Timotheum incitare pergit ad vim donorum quae accepit explicandam. Utitur autem hoc argumento, quod Deus ministros suos gubernet spiritu potentiae, quae contraria est t i m i d i t a t i . Unde sequitur, non debere per ignaviam iacere, sed magna confidentia et alacritate erectos, illam spiritus virtutem manifesto effectu proferre et exserere. Locus est ad Romanos capite 8, 15 in speciem fere similis: sed tamen qui diversum sensum habet ex sua circumstantia. Tractat enim illic de adoptionis fiducia quam habent omnes fideles: nunc autem peculiariter agit de ministris, ac eos hortatur sub Timothei persona, ut se gnaviter acuant ad magnanimitatem: quia non velit eos Dominus frigide obire munus suum, sed potenter instare fretos spiritus efficacia. Hinc admonemur nequaquam ulli nostrum suppetere eam spiritus altitudinem et infractam constantiam, quae ad exercendum ministerium nostrum requiritur, donec coelitus induamur nova virtute. Et sane maiora sunt et plura obstacula, quam ut illis superandis par futura sit ulla hominis fortitudo. Deus est igitur, qui nos instruit spiritu potentiae. Nam qui alioqui multum robur ostentant, concidunt momento, ubi non sustinentur divini spiritus potentia. Secundo colligimus, quicunque servilem in modum timidi sunt et abiecti, ut nihil pro defensione veritatis audeant quum opus est, minime gubernari illo spiritu a quo reguntur Christi servi Unde sequitur paucissimos hodie esse ex iis qui titulum gerunt ministrorum, qui genuinam probationis notam habeant. Quotus enim quisque reperitur,