32:350 rito loci opponitur. Unde rursus patet quod nuper attigimus, foedus quod pepigit Deus cum Davide, a mera eius bonitate fuisse profectum. l l . (Haec requies mea in aeternum.) Eandem sententiam, quo plus autoritatis addat, in persona Dei repetit. Pronuntiat autem Deus non frustra sibi templum exstructum iri, quia manum suam e coelo exserens, re ipsa et efficaciter ostendet sibi gratum esse cultum quem mandavit. Nam requies et habitatio Dei virtutis eius praesentiam hominum respectu significant. Ita in Sion habitavit, quia illic rite ex legis praescripto eum invocaverunt fideles: neque etiam luserunt operam, quoniam votis eorum respondit. Et re ipsa palam factum est, a Deo fuisse hoc promissum qui fallere nequit, quia etsi eversum fuit templum, deletum altare, totus legalis cultus cessavit: statim postliminio rediit gloria Dei et maiestas et usque ad Christi adventum sedem illic suam retinuit. Interim scimus quam improbe et scelerate abusi fuerint Iudaei hoc oraculo, ac si Deus illis serviliter addictus foret: ut hoc praetextu ausi fuerint superbe despicere prophetas omnes, imo crudeliter persequi. Quare scite Lutherus hanc promissionem vocat cruentam: quia, ut solent hypocritae ex sacro Dei nomine suis flagitiis facere operculum, quidquid scelerum obiectum foret, obtrudere non dubitabant, non esse tamen penes prophetas eripere quod Deus dederat. Nam templum spoliare Dei gloria, perinde illis erat ac mendacii eum arguere, vel inter eum et eius veritatem facere divortium. Hac temulenta fiducia ad fundendum sine modo et fine innoxium sanguinem fuerunt impulsi. Et certe hodie si romanus Satan armatus esset tam honorifico titulo, quid non auderet? nulla est syllaba in scripturis quae colorem inducat eius tyrannidi. Iam quum immani barbarie cum aperta Dei contumelia totam pietatem dissipet, videmns quam ferociter vel potius truculento fastu nomen ecclesiae ingerat. Quid ergo? abolebitur hierarchia, quam stare necesse est, nisi Christus perfide sponsam suam deserat? Nobis vero prompta est exceptio, ecclesiam non esse uni loco alligatam: et ex quo Dei maiestas ad ultimos usque terrae fines innotuit, requiem Dei nonnisi in Christo et eius membris esse. Porro aeternitas ista templi quam propheta praedicat, dextre intelligi debet: nam quia saeculum in Christo renovatum fuit, non dicemus vanas fuisse figuras, quarum vis et complementum in eo exstitit. Si quis autem obiiciat, nominari montem Sion quasi aeternum domicilium Dei: in promptu solutio est, ut vaticinio constet sua veritas, sufficere quod nunc Christus adventu suo montem illum dilataverit usque ad ultimos terrae fines. 15. (Victum eius benedicens.) Fuit illud summum caput beatae vitae, Deum habitare in medio