25:350 eis: et consumetur, et invenient eum mala multa, et angustiae: dicetque in die Uia: Nonne propterea quod non est Deus meus in medio mei invenerunt me mala haec? 18. Ego vero abscondendo abscondam faciem meam in die illa, propter omne malum quod fecerit, quod converterit se ad deos alienos. 19. Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et doce illud filios Israelis: pone illud in ore eorum, ut sit mihi canticum istud in testem contra filios Israelis. 20. Introducam enim eum in terram quam iuravi patribus eius, fluentem lacte et melle: comedet autem et saturabitur, impinguabitque se: tunc convertet se ad deos alienos, et colent eos, vilipendentque me, et irritum facient pactum meum. 21. Quum autem invenerint eum mala plurima, et angustiae, tunc respondebit canticum istud in conspectu eius in testem: non enim oblivioni tradetur ab ore seminis eius, novi enim ingenium eius, et quid ipse faciat hodie antequam introduxerim eum in terram de qua iuravi. 22. Scripsit itaque Moses canticum istud eo die, et docuit illud filios Israelis. 14. Et dixit Iehova ad Mosen. Iam solenni ritu sufficitur Iosua in locum Mosis : non tantum quo sanctior sit apud homines, ac plus venerationi obtineat, sed etiam ut coram Deo sistatur, atque ita agnoscat eius imperio se addictum. Nam quod adductus est ad ostium tabernaculi, species fuit consecrationis : et Deus etiam pronunciat se daturum mandata: quod tantundem valet atque ipsum instruere ad peragendum suum munus. Quod autem apparuit Dei gloria in nube, id non minus privatim ad confirmandum eius animum valuit quam publice ad dignitatem eius ornandam. Neque enim unquam admissus fuisset Mosis successor, nisi haec visibilis Dei commendatio iuguin populo imposuisset. 16. Ecce, tu dormiturus. Quo ardentius conetur Moses retinere populum in Dei obsequio, de indomita illius contumacia monetur: Satis superque quam pravis et praefractis ingeniis essent Israelitae, quamque immorigeri et contumaces, pridem expertus erat. Nunc pronunciat Deus nihilo meliores fore post eius mortem : imo plus licentiae sumpturos ex eius absentia. Videtur enim subesse antithesis inter duo verba : Cubandi et Surgendi, ac si dictum esset: Ex quo obdormieris prorumpet eorum petulantia, ac si legibus soluti essent: non quod repenteid contigerit: quia sub Iosue aliquid modestiae et docilitatis prae se tulerunt: saltem tunc viguit exterior purae religionis forma: sed paulo post ad suos mores relapsi sunt. Et forte utile remedium fuit haec admonitio, ne tam cito deficerent. Nunc postquam tenemus consilium Dei, verba breviter expendere convenit. Quum Mosi dicitur: Dormies cum patribus, primum exprimitur generis humani conditio, ne durum sit Mosi post alios omnes e