8:35 35 DE SCANDALIS. 36 latius tamen propagari non desiit. Idque vere fuit sub crucis ignominia triumphare. Imo qui omnes circumstantias qua decet aequitate reputabit, inter mortes innumeras fatebitur continuam fuisse multarum resurrectionum seriem. Quod pro sua difficultate nobis incredibile foret, si quis narraret posthac futurum: nunc quum factum est, non modo contemnere, sed offensionis loco ducere, non iudicii est, sed maligni fastidii. Illi quidem maxime violenti fuerunt impetus, sed aliae quoque aetates ab eadem crucis militia minime immunes fuerunt. Quin duriora certamina sunt experti, qui sincere ac fideliter Deo servire tunc volebant. Fasces Christi regno submiserat romanum imperium. Videri ecclesia poterat in beata quietis et gloriae sede collocata. Barbarae etiam nationes in Christi possessionem concesserant. Verum haeretici interea ac perfidi homines rerum sic potiebantur, ut probi verique pastores a suis ecclesiis per vim nec sine ignominia fugati in regionibus ignotis exsularent. Ac ne exsilium quidem illis permissum fuisset, nisi latuissent ab hostium tyrannide. Quod tam atroci persequutionum violentiae exposita saepe fuit ecclesia, quod fere prostrata sub hostium pedibus iacuit, procul quidem hoc abest a specie terrenae dignitatis. Quod autem exiguus piorum numerus invicta fidei constantia tantos persequutionum fluctus superavit, quod superstes omnibus tyrannis ac haereticis fuit ecclesia, quae veram fidei doctrinam ad posteros transmitteret, hoc vero est luculentum divinae virtutis testimonium, quod supra omnes mundi glorias [pag. 42] loDge excellit. Ita in praesenti ecclesiae calamitate nulla refulget dignitas, quae coeleste Dei regnum hominum oculis repraesentet. Nam ea opressa summi hostes l) ipsius titulo quasi spoliis ornati non minus crudeliter quam superbe eam conculcant. Si quis eorum impietati vel tantillum ausit obsistere, gladiis, ignibus ac omne genus tormentis formidabiles, verae ecclesiae in terris locum vix relinquunt. Quod si aliquos sibi angulos inveniat, nunc vi et armis impetita, nunc ludibriis vexata, nunc minis et terroribus fatigata, nihil minus quam regium illum Christi decorem tantopere a prophetis commendatum, prae se fert. Verum quum minaciter terrendo ac furiose saeviendo non eo tamen usque proficiunt impii, quin Dei ecclesia sub crucis humilitate firma rectaque subsidat, cur non in hac mirifica eius conservatione Dei gloriam exosculamur? Si quis rerum peritus, quam multa per hos triginta annos ad eam perdendam machinati sint impii, secum animo revolvat, non fuisse centies penitus deletam mirari cogetur. Et nunc quod intra biennium misere discerpta fuit, laceraeque eius partes a leonis faucibus parum ab- 1) le Pape et les siens.