49:35 EPIST. PAULI AD ROMANOS 36 redditurus est vitam aeternam: contentiosis autem et immorigeris aeternam mortem. Tum subneeteretur illatio, paratam illis quidem esse gloriam et honorem et incorruptionem : his autem repositam esse iram et afflictionem. Deinde quia voces illae, excandescentia, ira, tribulatio et anxietas, duobus membris diversis applicantur: sensum tamen orationis id minime turbat, quo in scriptis apostolicis contenti sumus. Ex aliis enim discenda est eloquentia: hic sub contemptibili verborum humilitate spiritualis sapientia quaerenda est. Contentio hic pro rebellione ponitur et pervicacia: quia cum hypocritis confligit Paulus, qui crassa et supina indulgentia Deum subsannant. Veritatis nomine simpliciter regula divinae voluntatis, quae sola veritatis lux est, designatur. Id enim omnium impiorum commune est, ut se iniquitati in servitutem addicere semper malint quam Dei iugum recipere. At quantamlibet obedientiam simulent, non desinunt tamen Dei verbo contumaciter obstrepere et obluctari. Siquidem ut veritatem hanc ludibrio habent, qui palam sunt flagitiosi: ita hyprocritae factitios suos cultus illi opponere non dubitant. Porro subiicit apostolus, eiusmodi contumaces iniquitati servire: quia nihil medium est, quominus in peccati servitium mox concedant, qui subiugari a Domini lege noluerunt. Atque hoc quoque iustum praemium est furiosae- licentiae^ quod peccati sunt mancipia, qui Dei obsequium gravantur. Excandescentia et ira. Sic vertere coegit me verborum proprietas. Graecis enim id significat .frujjioc, quod latinis excandescentiam notare docet Cicero, Tusc. 4*), nempe subitam irae inflammationem. In aliis sequor Erasmum. Observa autem, ex quatuor, quae recensentur, duo posteriora quasi effectus esse priorum. Nam qui Deum sibi adversum iratumque sentiunt, extemplo prorsus conteruntur. Caeterum quum duobus verbis tam piorum beatitudinem, quam reproborum interitum breviter indicare posset, utrumque pluribus amplificat: quo magis et efficacius homines percellat irae Dei metu, et desiderium acuat obtinendae per Christum gratiae. Nunquam enim Dei iudicium satis metuimus, nisi viva descriptione quasi statuatur ante oculos. Nec serio futurae vitae studio ardemus, nisi multis flabellis incitati. 9. Iudaeo primum. Mihi non dubium est quin Iudaeo gentilem simpliciter opponat: quos enim Graecos nunc appellat, eos gentiles mox dicet. Iudaei autem in huius causae actione praecedunt, qui prae aliis habent legis promissiones et minas: ac si diceret: Haec universalis est divini iudicii lex, quae a Iudaeis incipiet, et comprehendet totum orbem. *J Cap. 9. 21.