48:35 35 IN ACTA APOSTOLORUM 36 TIcae sunt loquutiones, quibus significat, Dominum signa per totam orbis machinam daturum irae suae quae homines terrore exaniment, ac si horrenda fieret totius naturae conversio. Sicuti enim sol et luna paterni erga nos favoris Dei testes sunt, dum lucem vicibus suis terrae ministrant: ita ex adverso dicit propheta, irati et offensi Dei fore nuntios. Atque hoc secundum est membrum prophetiae. Postquam enim de spiritualis gratiae affluentia disseruit super omnem carnem: ne quis omnia simul prospera et tranquilla imaginaretur, subiicit turbulentum multoque horrore plenum fore statum mundi sub Christo. Quemadmodum et Christus ipse plenius admonet Matthaei 24 et Lucae vicesimo primo. Sed hoc ad gratiae commendationem plurimum valet, quod ubi omnia minantur exitium, quisquis tamen nomen Dei invocat salutis suae securus est. Per caliginem solis, per sanguinolentum lunae defluxum, per atrum vaporem fumi exprimere voluit propheta, quocunque homines vertant oculos, ubique sursum et deorsum multa apparitura quae terrorem incutiant: quemadmodum iam attigi. Perinde ergo hoc valet ac si dixisset, nunquam tam misere habuisse res in mundo, nunquam tot et tam atrocia irae Dei signa exstitisse. Hinc colligitur, quam inaestimabilis sit Dei bonitas, qui praesens remedium tantis malis offert: et rursus quam ingrati sint Deo ac perversi qui ad propinquum et obvium salutis asylum non confugiunt. Neque enim dubium est, quin hac tam tristi descriptione pios omnes excitare Deus velit, ut ardentiore desiderio salutem expetant. Et Petrus in eundem finem citat: ut sciant Iudaei se plus quam calamitosos fore, nisi oblatam sibi spiritus gratiam suscipiant. Quaeritur tamen, qui conveniat, Christo manifestato, tantum simul mare malorum exundare. Absurdum enim videri potest, ipsum divini erga genus humanum amoris unicum esse pignus, in quo coelestis pater omnes bonitatis suae thesauros explicat: imo viscera misericordiae suae in nos effundit, et tamen eiusdem adventu iram Dei solito violentius ardere, ut coelum et terram uno quasi incendio corripiat. Sed primo observandum est quia nimium pigri sunt homines ad recipiendum Christum, variis afflictionibus quasi flagellis urgendos esse. Deinde, quum laborantes et malis gravatos ad se Christus vocet, multis prius malis domari nos necesse est, ut humilitatem discamus. Nam ex secundo rerum suarum statu cornua superbiae induunt homines. Nec fieri aliter potest, quin ferociter Christum contemnat, qui sibi felix videtur. Tertio, quia plus aequo propensi sumus ad quaerendam carnis pacem: unde etiam fit, ut Christi gratiam multi alligent praesenti vitae: ad diversam cogitationem nos assuefieri expedit, ut sciamus spirituale esse Christi regnum. Ergo Deus ut coelestia Christi bona esse doceat, multis aerum-