30:35 35 HOMILIA XLVII. 36 cedemus: hoc enim erit signum socordiae ipsorum quod egredi castris non audeant, et hoc signo cognoscemus Deum illos in manus nostras tradidisse. Sed si dixerint, subsistite donec pervenerimus ad vos : tum stabimus in loco nostro, et non adscendemus ad eos: signum enim istud audaciae et fortitudinis. Quid istud, quaeso rei est? Nonne dicas pueriles iocos, immo in tanto rerum discrimine meram insaniam! Nae videtur Ionathanus non modo temerarius et inconsideratus, sed etiam in Deum impius, quod eum tentarit omen accipiens ex re in specie nulla et inani. Verum probari Deo factum istud videmus, et regi ab ipso Ionathanum traditis in ipsius manum hostibus, quos ante ipsius adspectum occumbentes, et quasi sola ipsius umbra territos armiger ipsius nullo negotio conficit. Quae quum intuemur, nonne divinum opus suspicere et admirari debemus? Nam quomodo perterriti Philistaei, et tanto pavore perculsi, ut metu occumbant, qui prius triumphos quasi victores canebant? quomodo factum ut ab Israelitis, sine praelio fracti caesi fugatique sint, caedentibus Israelitis eos quos metus semimortuos prostraverat? Nae istud intuentes necesse est fateri Ionathanum nihil hic ausum, et nihil coepisse sine divino ductu et impulsu: et fuisse veluti caecum, viae quam ingrederetur ignarum. En quibus quamque variis modis suorum misertus Deus operetur: si bellum immittit quibus illos exploret, sana consilia et fortitudinem iisdem subministrat. Quod si non ita semper facit, et inopes illi consilii et caeci quid acturi sint nesciant, et anxii in summas rerum omnium difficultates veniant: nihilominus tamen contra expectationem nostram Deus ita dirigit, et in angustiis manu sustinet, ut nostris consiliis faveat, felicemque exitum largiatur, modo in ipsum solum recumbamus et negotia nostra reiiciamus. Quapropter Deus saepe nos prius deiici et humiliari vult, et fieri instar infantium, ut consilii inopes rerumque omnium egeni, et prorsus caeci et ignari rerum et futuri exitus, tamen bene speremus Deique promissionibus acquiescamus, quandoquidem se nostri curam habere profitetur, et nunquam passurum nos ita premi ut opprimamur: sed in summis difficultatibus nobis adfuturum et ad felicem exitum res nostras perducturum. Istorum exemplum esto Ionathanus. In libris Iudicum videmus Deum prudentiae ac fortitudinis spiritum iis immisisse, quibus ut gratiae suae ministris ad populi sui defensionem et liberationem ex hostium manibus uti volebat. Sed hic diversum quiddam est, summopere nobis observandum, ne Dei potentiam ad nostrum modulum et mensuram appendamus. Nam si quoties in aliquas difficultates incidimus, liberationis modum aliquem nobis imaginamur, Deo quodammodo viam nostra imaginatione praecludimus: