23:35 35 COMMENTARIUS IN GENESIN. 36 Deus terram, non more iam usitato: (quia nullum erat semen, nulla radix, nulla planta quae germinarent) sed Dei iussu et verbi eius virtute repente exstiterunt. Duravit in illis vigor ut in sua natura starent, non ista vegetatione quae cernitur, non pluviae beneficio, non humana irrigatione vel cultura: sed quia vapore Deus terram irrigabat. Duo enim excludit, pluviam, unde succum trahit terra ut nativum suum humorem retineat: et hominum culturam, quae naturae est adminiculum. Quum dicit, nondum pluisse Deum, simul indicat eum esse qui aperit cataractas coeli et claudit, pluviamque et siccitatem esse in eius manu. 7. Formaverat autem Deus hominem. Quod prius omiserat in creatione hominis, nunc exponit, sumptum e terra fuisse eius corpus. Dixerat formatum ad imaginem Dei. Haec summa et incomparabilis nobilitas: cuius praetextu ne superbiant homines, prima illis sua origo in medium proponitur, unde agnoscant adventitium illud fuisse bonum. Refert enim Moses hominem fuisse principio terrae pulverem. Eant nunc stulti homines, et de naturae suae excellentia glorientur. De reliquis animalibus dictum fuerat: Producat terra omnem animam viventem: nunc luteum et sensu carens fingitur Adae corpus: ne quis sibi ultra modum in carne sua placeat, plusquam enim stupidus est quisquis humilitatem inde non discit. Quod aliunde postea accessit, Deo nos tantundem obligat. Quanquam simul aliqua praestanti nota discernere hominem voluit a brutis animalibus: haec enim momento e terra exstiterunt. At quod homo paulatim formatus est, peculiaris in hoc ostensa est eius dignitas. Cur enim Deus non statim vivum e terra iubet exire, nisi ut privilegio quodam, prae omnibus quae terra produxit, emineat? Inspiraverat in faciem. Quidquid sentiant plerique veterum, subscribere eorum sententiae non dubito qui de animali hominis vita locum hunc exponunt: atque ita flatum interpretor, quem spiritum vitalem nominant. Si quis obiiciat, non debuisse igitur discrimen poni inter hominem et caetera animantia, quum hic nihil referat Moses nisi quod omnibus simul commune est: respondeo, quamvis hic tantum memoretur inferior animae facultas, quae corpus inspirat, et illi dat vigorem et motum: non tamen obstare quin gradum suum obtineat anima, ideoque seorsum poni debuerit. De flatu primum loquitur Moses: deinde subiicit, datam esse animam homini qua viveret, sensuque et motu esset praeditus. Iam virtutes humanae animae scimus plures esse ac varias. Quare nihil absurdi si nunc unam tantum attingat Moses: partem vero intellectualem omittat, cuius mentio primo capite facta est. Ac tres gradus in hominis creatione notandi