19:35
35
EPISTOLAE
3559.3562
36
3559.
CALVINUS
SARNICIO.
Laudat
eius
fidem,
Blandratam,
Gentilem
et
Lismaninum
notat.
(Exstat
in
Arch.
Turic.
Plut.
VI.
Vol.
168,
olim
Scrin.
B.
Vol.
25,
fol.
135.
Simler.
Vol.
102.
Edidit
Beza
nomine
Sarnicii
omisso
Gener.
p.
257,
Laus.
p*
533,
Hanov.
p.
599,
Chouet
p.
351,
Amst.
p.
160.)
Quod
mihi
per
literas1)
innotescere
voluisti,
eximie
vir,
ut
posthac
te
inter
amicos
meos
censeam,
gratissimum
mihi
fuit:
ac
sicuti
libenter
amplector
hoc
benevolentiae
tuae
studium,
ita
vicissim
polliceor
me
fraterno
et
grato
erga
te
fore
animo,
sicuti
et
tua
pietas
et
eruditio
merentur:
cuius
utriusque
in
literis
illustre
specimen
apparet.
Nam
quum
omnes
in
Blandrata
hallucinentur,
tanquam
eius
praestigiis
fascinati,
unus
prudenter
subolfacis
non
temere
esse
credendum.
Sed
ne
coniecturis
tantum
agamus,
scito
Valentinum
Gentilem,
cuius
deliria
breviter
refutavi,2)
ex
eadem
fuisse
factione,
atque
adeo
alterum
Blandratam:
quamvis
neuter
alteri
cederet.
Non
fuisse
deprehensas
eius
fraudes
in
Polonia,
nec
adhuc
perspici
quam
insidiosus
sit
et
fallax,
tolerabile
forsan
esset.
Sed
valde
miror
hominem,
quem
sola
ostentatio
et
fastuosus
vultus
commendat,
tanti
apud
vos
fieri,
ut
quasi
novus
Atlas
ecclesiam
sustineat
suis
humeris.
Certe
tam
inconsideratae
credulitatis
nisi
me
puderet,
gentem
vestram
non
amarem.
Caeterum
ex
communibus
literis,
quas
ecclesiis
scribo,3)
plane
ad
satietatem,
imo
ad
fastidium
usque
perspicies
quid
hominis
sit,
vel
bestiae,
vel
monstri.
Lismaninum
tractavi
paulo
asperius,
quod
quasi
pro
imperio
me
cogere
visus
est
ut
maculam
eluerem
qua
dolebat
aspersum
fuisse
Blandratam.4)
Vale,
eximie
vir
et
mihi
ex
animo
colendo
frater.
Dominus
te
spiritu
suo
semper
gubernet,
sustineat
invicta
virtute,
et
donis
suis
in
dies
locupletet.
Genevae,
7
Idus
Octobris
1561.
3559.1)
N.
3506.
2)
Opp.
IX.
361.
3)
Vtlnensibus
N.
3562.
4)
Hoc
comma
de
Lismanino
abest
ab
edd.
|