16:35 35 EPISTOLAE 2390.2392 36 agnoscebatur. Illustrationem vero ipsius tantum bonum esse arbitror, ut citra illud in ecclesia sua Deus coli sinceriter nequeat. Sunt qui pro communi pace causam hanc sepultam et oppressam iacere cupiunt: ego vero, nisi fons iste multorum malorum aboleatur, magnam christianae doctrinae partem deesse in ecclesia Christi existimabo. Quapropter hebdomada elapsa, quum apud nos esset N.,2) ad ecclesias Polonicas epistolam satis prolixam dedi,3) qua de vera scripturarum divinarum sententia in hac sacramentaria causa sincere ac dilucide summa diligentia monui. Precor Deum ut literas meas inutiles esse non patiatur. Alterum vero commodum libri tui est, Westphalum et similes eius, qui sermonibus humanis et lenibus cicurari nequeunt, hoc excantationis genere ad sua latibula e quibus emerserant rursus esse compellendos, ut serpentum instar suo veneno se ipsos tantum alant et oblectent: sed illud infundere aliis et eos necare amplius non audeant. Conquerentur acrem et vehementem in scribendo te fuisse? 4) Rogabimus cur Westphalus velut Cecias has nubes, hymbres *, grandines, tonitrua et fulmina sibi ultro accersiverit. Dolebunt huius pugnae tam cruentum fuisse conflictum? Regeremus vicissim non potuisse alia ratione Centauros et Cyclopes. Deplorabunt aliqui eorum nimis acerba, utque alias dixerunt, scurrili dicacitate actum? Respondebimus non scurrarum petulantia sed robustis argumentis et firmissimis rationibus Westphali gladiatoriae audaciae occursum esse. Ad summam, quid alii iudicent ipsi viderint: mihi quod scripsisti summopere placet ac vehementer probatur. Quapropter quum de opera quam scribendo bene collocasti, tum de libello ad me misso quantas possum gratias ago. Vale, clarissime vir, plurimum observande atque in Christo valde amabilis. Nobis te diu servet Christus incolumem. Salutem tibi dicit Zanchus. Digneris meo nomine salutare fratres et Marchiones cumprimis. Argentinae 16. Februarii 1556. 2) Lismaninus, qui pridie Nonas Basilea Argentoratum profectus est a Sulzero Marbachio commendatus. 3) Postridie Idus scriptam, quae tamen in ed. a. 1580 non legitur. Habet fortassis aliqua posterior (1587) ex cuius p. 1109 Schmidtius eam laudat (Verm. p. 166.) Hanc cum aliis Calvini, Bullingeri, Zanchii m. Aprili Synodo Pinczoviensi ille tradidit. 4) Cf N. 2379.