15:35 35 EPISTOLAE 1907 c.1909 36 qui ut crederent electi fuere et ad vitam ordinati ante natos homines gratuita Dei misericordia. Proinde, quum Paulus dixisset omnia in bonum cedere diligentibus Deum, continuo subiicit, ne quid homini tribui possit sed solius Dei gratiae omnia: iis qui iuxta propositum vocati sunt. Hanc nimirum ob causam Deum diligunt et omnia ad bonum sunt illis adiumento, quia gratuita Dei benevolentia iam diu ad hoc a Deo ordinati fuere. Eodem spectat illa Pauli gradatio quae mox sequitur, tanquam huiue sententiae confirmatio: quoniam quos praescivit, hos praedestinavit ut conformes fierent imaginis filii Dei: quos vero praedestinavit eosdem etiam vocavit, vocatos iustificavit, iustificatos glorificavit. Ergo si dubitari non potest quin quisquis in hunc finem praecognitus et praedestinatus est non hoc genere vocationis vocetur quo nemo fit particeps qui idem non consors etiam fiat verae Dei iustitiae et gloriae, eundem in modum ex converso certo statuere oportet, qui huius iustitiae et gloriae non fuerit particeps factus, nec vocatum fuisse hoc peculiari vocationis genere, nec praedestinatum, nec praecognitum, ut ad Christi imaginem reformaretur. Est enim Dei consilium fixum et immutabile, et eius sine poenitudine dona. Si enim verum est neminem tum eligi quum credit aut sanctificatur, aut ante electum esse quod crediturus et sanctificandi fuerat, sed esse electum ut crederet et sanctificaretur, ac credere et sanctificari quod in eum finem electus fuerit: hoc profecto esse quoque verum necesse est, neminem tum primum reprobari quum non credit, sed iam multo ante fuisse reprobatum, ac tum demum declarari de eius reprobatione aeternum Dei decretum quum in Christum offendit, tanquam in petram offensionis, et oblatam evangelii gratiam innata sibi perfidia, cui a Deo relictus est iusto eius iudicio, sibi vertit in exitium. Nam si non est electus ante iacta mundi fundamenta, certe ex eo tempore quo non est electus reprobatus est: quando nihil aliud reprobari est quam non eligi, et non eligi quam relinqui in corrupta et perdita illa massa totius humani generis in quam omnes conflati sunt homines. At superest alterum membrum quod a nobis praetermissum est paulo ante: si nemo tum reprobatur quum non credit, quia non est aliorum electio ante natos homines certo Dei consilio et proposito decreta, aliorum vero tanquam in medio relicta et ad certum tempus suspensa et dilata, neque aliorum fides ex electione et aliorum ex fide electio pendet: an ideo convenienter dici poterit neminem etiam reprobari hanc solam ob causam quod Deu praeviderit non crediturum et Christum non amplexurum, sed solo Dei arbitratu? Deus enim iustus ac bonus quum sit, nihil