13:35 35 EPISTOLAE i 066.1068 36 1066. CALVINUS FARELLO. Helvetiorum tergiversatio vel si mavis prudentia in negotiis cum Imperatore tractandis. Genevae res non prorsus pacem promittunt. In epistolis ultro citroque mittendis summa cautione opus est. Fallesius Genevae commoratur. (Ex autographo Cod. Genev. 106 fol. 226 coll. c, Cod. l l l fol. 192, Bpp. Bern. VIL 920 et Simler, Vol. 67. Anglicanam versionem praebet Ed. Edinb. T. II. p. 161.) Optimo et fidelissimo Christi servo Guillelmo Farello Neocomensis ecclesiae pastori. S. Non dubito, etiamsi mecum non expostules, quin me tacito animi iudicio damnes negligentiae, qui tot nuncios sine meis literis ad te discedere passus sum. Si excusem, nihil fuisse argumenti, protinus me ref elles. Et tamen, etiamsi nunquam desit quod scribamus, mihi tamen silere permitto quum nihil urget. De Helvetiis exspectamus an sibi patiantur Ulissis nepente propinari.*) Viderit hoc Dominus, in cuius providentiam recumbere nos convenit, quando nos ratio gubernat et fortunam scimus non dominari. Quantum licet divinare, sicuti Caesar eos Iactabit,2) ita eum vicissim suspendent, donec praesidiis, quae sibi necessaria esse ducunt viderint se munitos. Hic exercemur pro more. Sed leves sunt velitationes. Nisi me omnes coniecturae fallunt, aut propediem emergent aliqui motus, aut hyems haec ingentes multis in locis turbas pariet. Bonus Tossanus non abs re angitur.3) Ad reliquas eius molestias accedit filii morbus. Ergo chirurgum Petrum hortaberis ut eo usque concedat, si forte invenietur aliqua levatio. De Guillelmo4) videbimus. Colloquuti sumus inter nos. Sed quoniam adest Alienius et Sanprivatus, nihil adhuc habemus constitutum. Pius vir nihil recusat. Sed nolui frustra ablegare. Lausannam etiam prius redibit quam profectionem illam suscipiat. Si fidum nuncium fueris nactus, velim quascunque a me literas habes ad me mittas. Idem facturus est Viretus. Remittam cum certis notis, si quae sint quas non expediat ab omnibus legi. 1066. 1) Apogr. videamus an sibi permittant Ul. repente {sic) propinari. Pro quo Anglus: to be circumvented by the artifices of Ulysses. 2) lassabit Apogr. 3) Toussaint is not grieved by the matter (!). De Tossani angustiis vide N. 1063 not. S. 4) Holbraco.