11:35 EPISTOLAE 217.218 radum, uxorem et materteram. Dominus vos omnes conservet.') Calvinus tuus. 217. CALVINUS VIRETO. Laudat eum ob scriptam post longum silentium epistolam, speratque meliora in posterum. Bonam valetudinem quovis alio loco sibi potius quam Genevae restauratum iri. Vireti studia in Iesaiam, quibus autoribus iuvari possint, quorum merita et defectus expenduntur. (Ex autographo Genev. Cod. 106, fol. 35 cuius apographa exstant ibid. Cod. Illa, fol. 1 v. manu Ionvillaei scriptum, et recentius Cod. l l l , fol. 35 tum in Arch. Bern. Epp. VII. p. 348 et ap. Simler vol. 48, Edita est, sed non absque mendis, ab Henry Tom. I. App. p. 68 et anglice ap. B.-O. Tom. I. p. 162.) Integerrimo fratri meo Petro Vireto fido Lausannensis ecclesiae pastori. Iam aliquid saltem mea expostulatione profectum est: quod ingratum istud tot mensium silentium aliquando rupi. Verum istud me male habet, quod quum deprecari simpliciter culpam deberes, dvrixaTrjyoQCa expedire te maluisti. Pares enim nos facis, hoc uno excepto quod quum cessatum ab officio utrinque fuerit, ego scribere tandem prior occupavi. Ita scilicet evadere te posse sperasti. Quasi vero non centies interim ad Farellum scripserim ea lege ut mihi esset apudte internuncius: quo tempore nec literam abs te accepi, nec fuit qui vel salutem nunciaret, nisi quam in tuis ad Bucerum literis semel adscripsisti. Quamobrem non te prius reis eximam quam mihi tuam in posterum diligentiam comprobaris, ut si tuo more pigrescere pergas duplicem mulctam petere adversum te mihi liceat. Ne tamen acrius instare videar, iam tibi quidquid peccati est libenter remitto: modo posthac et sedulo ipse officium facias, et mihi ignoscas si remissior forte fuero. Epistola tua mihi maiore ex parte luctuosa fuit, eoque magis quod satis coniicio car- 216. 1) Epistolam hanc mense Aprili 1540 scriptam esse Argentorati) vir doctus in margine Cod. l l l adstipulante Sinilero demonstravit ex omisso in subscriptione nominis Ioannis, qui mos olim Nostro fuit, ex eo quod dicit de taedio et fatigatione itineris quod minime cadit in viros Geneva profectos, maxime vero ex eo quod mox i N. 217) laetitiam suam exprimit quod hac sua expostulatione tandem Viretum adegerit ad scribendum.