9:349 349 (Inscriptio deest) 1) Antehac rogati a fratribus Polonis quomodo sit Christus mediator, an scilicet ut est Deus et homo, an vero humanae tantum naturae respectu, breviter et tamen dilucide sententiam nostram exposuimus in quo2) veritas ipsa nos coegit 3) damnare et refutare Stancari commentum. Postea impulit nos iusta4) necessitas ad edendum illud responsum, non tam odio Stancari vel ut eum gravaremus invidia, quam ut effugerenius sinistros quosdam rumores : ut facile est in rebus turbatis lucem tenebris involvi. Porro nullam querimoniae causam habet Stancarus, si secum expendit, quam atrociter vexaverit Philippum Melanchthonem, cuius memoria in pretio et honore esse debet apud omnes bonos. Certe omnis modestiae et humanitatis oblitus est, quum hominem tam probatae pietatis, quam de ecclesia5) bene meritum atrocibus conviciis laceravit : ut subinde Arrianum et haereticum vocare non dubitet. Haec intemperies nisi graviter nos offenderet ingrati essemus et Deo et fideli eius servo. Si pergat Stancarus sui esse similis, eadem exspectanda est nobis merces. Neque tamen conviciando quidquam nos laedet: quin potius sibi plus asperget dedecoris. Deum tamen suppliciter rogamus, ut spiritu mansuetudinis tandem ipsum flectat ac fraenet6) ad piam docilitatem. Ipsumque hortamur, ut se ip- 1) Beza hunc tractatum thesauro suo epistolico inseruit cum hac inscriptione : Responsum Genevensis ecclesiae contra Stancarum. Ed. Genev. 1575, p. 290, Laus. p. 578, Hanov. p. 649, Gen. 1617, p. 398, Amst. p. 182. Exstant exemplaria manu scripta in Archivis Turicensibus Plut. VI, vol. 116, fol. 3440 {olim. Epp. T. IX.) et id quidem Ionvillaei, aliud in eodem volumine fol 3603, tertium in Bibi Bernensi Cod. 122 theol. Iam Simlerus {Vol 99) varietatem lectionis Ionvillaei annotavit cui nos libri Bernensis addemus lectiones, et alterius exemplaris Turicensis, sed ex parte tantum quippe quae ambo minus accurate scripta et saepius aperte mendosa sint 2) qua B. T. 2. 3) cogit iidem. 4) facta (Tur. 2). 5) ecclesiis T. 2. 6) formet B. T. 1, 2.