55:349 349 CAPUT IV. 350 hinc colligimus prius fuisse apud patrem: quo ostenditur aeterna eius divinitas. Quum dicit venisse in carne, significat carnem induendo verum hominem esse factum, eiusdem nobiscum naturae, ut frater noster fieret: nisi quod ab omni vitio et corruptela fuit immunis. Postremo quum dicit venisse, notanda est adventus eius causa: neque enim frustra a patre missus est. Hinc pendet officium Christi ac virtus. Ergo quemadmodum haeretici veteres ab hac fide exciderunt, partim divinam Christi naturam, partim humanam negando, ita hodie papistae, licet Christum fateantur Deum et hominem, minime tamen confessionem hanc retinent quam requirit apostolus, quia Christum virtute sua spoliant. Nam ubi liberum suum arbitrium, operum merita, fictitios cultus, satisfactiones, sanctorum patrocinia statuerunt, quantulum Christo residuum manet? Hoc ergo sentit apostolus, quando summam doctrinae pietatis in se complectitur Christi notitia, semper illuc coniiciendos et figendos esse oculos, ne fallamur. Et certe Christus legis et prophetarum finis est. Nec aliud ex evangelio discimus quam eius vim et gratiam. 3. M hic est Antichristus. Hoc addidit apostolus, quo magis detestabiles redderet imposturas quae nos a Christo abducunt. Diximus enim celebrem ac tritam fuisse doctrinam de regno Antichristi: ut de futura ecclesiae dissipatione admoniti fideles sollicite sibi caverent. Merito igitur tanquam infame et ominosum horrebant istud nomen. Nunc dicit apostolus, membra esse huius regni, quicunque Christo detrahunt. Dicit autem spiritum Antichristi venturum et iam esse in mundo, diverso sensu. Tunc enim iam in mundo fuisse intelligit: quia moliebatur iniquitatis suae arcanum. Quia tamen nondum oppressa erat Dei veritas falsis et adulterinis dogmatibus, nondum corrupto Dei cultu invaluerat superstitio, nondum mundus scelerata perfidia a Christo defecerat, nondum se palam extulerat tyrannis, Christi regno opposita : ideo venturum dicit. 4. Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eos: quia maior est qui est in vobis, quam qui in mundo. 5. Ipsi ex mundo sunt: propterea ex mundo loquuntur, et mundus eos audit. 6. Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos: qui non est ex Deo, non audit nos. In hoc cognoscimus spiritum veritatis et spiritum erroris. 4. Vos ex Deo. De uno Antichristo loquutus erat: nunc plures commemorat. Sed pluralis numerus ad pseudoprophetas refertur, qui iam tunc emerserant, priusquam caput exstaret. Porro apostoli consilium est, fidelibus addere animos, ut fortiter et intrepide impostoribus resistant. Multum enim alacritatis decedit, quum dubio eventu pugnatur.