32:349 349 PSALMUS CXXXII. 350 Davidis mortem contigerit. Regnum enim collapsum fuit decem tribuum defectione, ut tantum exigua portio restaret. Subinde novis postea cladibus attritum fuit, donec tandem a radice evulsum periit. Etsi autem reditus ab exilio spem aliquam restitutionis praebuit, nullum tamen fuit tunc nomen regium, et in Zorobabel obscura dignitas, donec exsurgerent reges adulterini et degeneres. Quis non diceret penitus abolitum fuisse foedus Dei? Et tamen quia non aliunde prodiit redemptor, firmum ratumque stetisse ex effectu patet. Hoc sensu dicitur apud prophetam Ezech. 21, 26 de regio diademate: Tolle cidarim: transversam, transversam, transversam ponam illam, donec veniat cuius est. Videtur certe propheta Dei chirographum conscindere et renuntiare pacto. Nam populi salus regno annexa erat, sicut habetur in Threnis Ieremiae, Christus Dominus noster in cuius spiritu nos spiramus. Quanquam autem propheta cidarim tollendo videtur foedus abrumpere, mox tamen in secunda parte, quatenus gratuitum erat, aeternum et inviolabile fore ostendit, quia etsi ad tempus Iudaei se abdicaverint a Dei gratia, redemptorem nihilominus promittit. Nam ut Deus ingratum populum ultus est, atque ita ostendit non frustra conditionaliter se loquutum esse, demum Christi adventu gratis praestitit quod gratis pollicitus erat, dum cidarim reposuit super Christi caput. Caeterum ubi observantiam pacti sui tam securo exigit Deus, repudiatis hominum figmentis in pura verbi sui doctrina nos retinet. 13. Quoniam elegit Iehova Sion, dilexit eam in sedem sibi. 14. Haec requies mea in aeternum, hic habitabo: quia dilexi eam. 15. Victum eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo pane. 16. Et sacerdotes eius induam salute, et mansueti eius exsultatione exsultabunt 13. (Quoniam elegit Iehova Sion.) Hic regnum cum sacerdotio et spirituali cultu coniungens, expressius confirmat non fuisse electum humano arbitrio, sed in coelesti decreto fundatum. Haec igitur connexio notanda est : quia regni illius stabilitas non alibi quam in Christo quaerenda erat: atqui regnum Christi a sacerdotio inseparabile est. Hinc videmus quorsum commemoret Sionem electam: quia Deus nihil seorsum de regno statuit, sed voluit simul accedere sanctuarium, ut vera esset imago futuri mediatoris, qui secundum ordinem Melchisedec non modo rex est, sed etiam sacerdos. Unde sequitur regni et tabernaculi statum res esse individuas. Postea notatur electionis causa: nempe montem Sion non sua praestantia fuisse electum, ut etiam vidimus Psal. 68, 68, sed quia Domino ita placuit. Favor enim vel beneplacitum Dei me-