8:347 347 DE AETERNA DEI 348 sibi quod Dei proprium est arrogent: loquendi scilicet et tacendi legem imponere. Et tamen modestiae praetextu sepeliri quidam volunt, quod ab omnibus Dei servis proditum esse, ne ipsi quidem negare audent. Ego vero non aliam modestiae legem novi, nisi ut quod in coelestis magistri schola didici, sobrie et reverenter profitear. Neque vero me latet, ut ad fidei aedificationem attemperentur omnia, prudentiam adhibendam esse. Sed quum id quoque bona fide praestare studuerim: si nondum placantur quorundam lautitiae, defunctum me existimo: qui habet aures audiendi, audiat. [pag. 175J De providentia1) Dei verba facturo, qua non modo totam mundi machinam, et singulas eius partes, sed corda etiam actionesque hominum gubernat, ingens sylva occurrit. Sed quia argumentum hoc sic me tractasse iam confido, ut satisfactum magna ex parte sit sanis et aequis lectoribus, summam eius qira potero brevitate, nunc adstringam. Nec vero sperandus est a me orationis splendor, qui illius magnitudini et praestantiae respondeat. Nudis tantum verbis quae uberius in mea Institutione exposita fuerant, nunc referam: et si qua opus testimonio habebunt, probationem ex scriptura attexam: tum sinistras malignasque Pighii et similium obtrectationes, quibus bene dicta male corrumpunt, ita diluam, ne quid pias mentes impediat vel conturbet. Providentiam vocamus, non qua Deus e coelo otiosus speculetur quae in mundo fiunt, sed qua mundum a se conditum gubernat: ut non unius tantum momenti sit opifex, sed perpetuus moderator. Sic providentia, quam Deo tribuimus, non minus ad manus quam ad oculos pertinet.2) Iam dicitur providentia sua mundum regere, non modo quia positum a se naturae ordinem tuetur, sed quia peculiarem uniuscuiusque ex suis creaturis curam habet ac gerit. Est hoc quidem verum: sicuti admirabili Dei [pag. 166] (*) sapientia tam pulchre dispositum fuit mundi opificium: ita nisi quatenus praesenti eius virtute sustinetur, non posse manere in suo statu. Quod sol quotidie nobis oritur: quod in cursu tam rapido gradus habet tam apte temperatos :3) quod astrorum mire digesta series non turbatur : quod continuae recurrunt temporum vices : 1) In Gallico hic peculiaris exstat inscriptio : De la Providence en general. In archetypo latino soli columnarum quas vocant, s. paginarum tituli mutantur. 2) Add. c'est a dire qu'il ne contemple pas seulement ce qui se fait, mais qu'il a les mains a l'oeuvre pour besongner comme il luy plait. (*) De errore hoc typographico vide prolegomena. 3) neantmoins par certains compas mieux qu'un horloge.