6:347
RESPONSIO
CONTRA
PIGHIUM
Est
autein
argumentum
a
contrariis:
quod
nullo
modo
staret,
si
alius
omnino
esset
legis
effectus.
Perinde
igitur
est
ac
si
diceret,
legem
aliud
nihil
ex
se
afferre
hominibus,
nisi
ut
suum
illis
peccatum
patefaciat.
Finge
nunc
hominem
[pag.
159]
aliquid
valere.propriis
viribus,
nonne
protinus
totum
illud
corruet?
Apertius
etiamnum
altero
loco:
ubi
legem
docet
supervenisse,
ut
abundaret
peccatum
(Rom.
5,
20):
quod
verum
non
esset,
si
ullae
ad
obediendum
vires
in
homine
subessent.
Proinde
qui
legis
usum
noverit,
minime
ex
illius
praeceptis
hominum
virtutem
aestimandam
cognoscet.
Bene
itaque
alicubi
Augustinus:
l)
Dicimus
lege
fieri,
ut
Deus
quid
fieri
velit
audiatur:
gratia
vero
fieri,
ut
legi
obediatur.
Lex
ergo
auditores
iustitiae
facit,
gratia
factores.
Alibi2)
etiam
expressius:
Iustitiam
Dei
non
in
praecepto
legis,
quo
timor
incutitur:
sed
in
adiutorio
gratiae
Christi,
ad
quam
solam
utiliter
legis
timor,
velut
paedagogus,
ducit,
constitutam
esse
qui
intelligit,
ipse
intelligit,
quare
sit
Christianus.
Quum
dico,
legem,
quid
agendum
sit,
praescribere,
ut
obediendi
virtutem
a
Domino
flagitemus,
recte,
inquit:
quandoquidem,
et
quod
sumus,
et
quod
vivimus,
a
Domino
esse
fatemur.
Atqui
alio
modo
sumus
et
movemur,
ut
homines:
alio,
ut
filii
Dei.
Communis
omnium
est
illa
gratia,
haec
electis
peculiariter
confertur,
illa
naturae
quodammodo
insita
est,
haec
praeter
naturam
homini
datur,
ut
quod
erat
esse
desinat,
et
esse
incipiat
quod
nondum
erat.
Deinde
in
meis
verbis
repugnantiae
speciem
quaerit.
Quis
gratiam,
inquit,
precabitur
sibi,
quam
nemo
desiderat,
antequam
habeat?
Equidem
spiritum
precationis
a
Deo
fateor
dari,
et
si
taceam,
Paulus
satis
demonstrat,
quum
fidem
orationis
matrem
esse
testatur
(Rom.
10,
14).
Verum
hoc
minime
interea
obstat,
quominus
externum
quoque
doctrinae
organum
instar
stimuli
adhibeat
Deus,
ut
quo
solet
modo
in
homine
opus
suum
peragat.
Hoc
si
caperet
Pighius,
litigandi
aliquando
finem
faceret.
Ad
haec,
collectionem
hanc
meam
reprehendit:
frustra
implendae
legis
facultatem
quaeri
in
hominis
natura,
quum
peculiare
sit
Dei
donum.
Non
enim,
inquit,
ideo
videre
non
est
nostrae
facultatis,
quia
solis
claritate
[pag.
160]
ad
videndum
indigemus.
Solenne
illud
suum
observat
Pighius:
decipitur
ineptis
similitudinibus,
quae
tantum
habent
diversitatis
a
re
praesenti,
quantum
coelum
a
terra
distat.
Non
enim
solis
vice
nobis
est
gratia,
in
quam
oculos
dirigamus,
si
libeat,
sed
oculos
etiam
mentis
nobis
dat
et
aperit,
ut
lucem
veritatis
in
1)
Lib.
3.
ad
Bonifacium.
2)
De
natura
et
gratia,
cap
1
|