55:347 347 EPIST. IOHANNIS 348 tar, expavefacti, ab evangelio discedunt. Spiritus autem longe diversum remedium praescribit: ne temere scilicet et absque delectu quamlibet doctrinam recipiant fideles. Cavendum igitur ne opinionum varietate offensi, doctores una cum verbo Dei valere iubeamus. Sed hoc temperamentum sufficiat, non esse promiscue omnes audiendos. Nomen s p i r i t u s , metonymice accipio pro eo, qui spiritus dono se praeditum esse iactat ad obeundum prophetae munus. Nam quum nemini permissum sit privato suo nomine loqui, nec fides loquentibus habenda sit, nisi quatenus spiritus sancti sunt organa: quo plus autoritatis haberent prophetae, hoc elogio Deus ipsos ornavit, ac si eos eximeret ex communi hominum numero. Spiritus ergo vocabantur qui linguam tantum praebentes oraculis spiritus sancti, ministram eius personam quodammodo sustinebant: nihil proferebant ex proprio sensu, nec privato suo nomine prodibant in medium. Huc autem spectabat tam honorificus titulus, ne quid ob ministri contemptum verbi Dei reverentiae decederet. Nam Deus semper verbum suum ex hominum ore non secus excipi voluit, quam si palam ipse e coelo apparuisset. Hic se medium iniecit Satan: et quum falsos doctores supponeret ad verbum Dei adulterandum, nomen quoque illis imposuit, sub quo melius fallerent. Ita pseudoprophetae superciliose et plenis buccis semper sibi arrogare soliti sunt quidquid Deus in servos suos honoris contulerat. Videtur autem consulto apostolus hoc nomine usus esse, ne suis larvis nos decipiant qui falso Dei nomen praetendunt: quemadmodum videmus hodie permultos nudo ecclesiae titulo obstupefieri, ut se in aeternum interitum papae addicere malint, quam illi quidquam vel minimum autoritatis abrogare. Notanda est igitur ista con* cessio. Poterat enim dicere apostolus, non esse quibusvis hominibus credendum: sed quoniam falsi doctores spiritus titulum mentiebantur, eum sic ipsis relinquit, ut simul admoneat frivolum ac nugatorium esse, nisi re ipsa exhibeant quod profitentur: stultos vero esse qui ad solum honorifici tituli strepitum attoniti, de re inquirere non audeant. Probate spiritus. Quia non omnes verae sunt prophetiae, apostolus hic pronuntiat revocandae esse ad examen. Alloquitur autem non modo totum ecclesiae corpus: sed etiam singulos fideles. Sed quaeritur unde nobis ista discretio. Qui respondent, verbum Dei regulam esse ad quam exigi oporteat quidquid in medium proferunt homines, neque illi nihil dicunt, neque totum. Concedo probandas esse verbo Dei doctrinas: verum nisi adsit spiritus prudentiae, nihil aut parum proderit verbum Dei habere ad manum, cuius interpretatio nobis non constabit. Quemadmodum, exempli gratia, aurum igne aut lydio lapide probatur: sed ab iis qui artem