55:346 exierunt in mundum. 2. In hoc cognoscite spiritum Dei: Omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est: 3. et omnis spiritus qui non confitetur Iesum Chritum in carne venisse, ex Deo non est. Et hic est Antichristus, de quo audiistis quod venturus sit, et nunc iam in mundo sit Redit ad superiorem doctrinam, quam attigerat capite secundo. Plerique enim (ut in rebus novis fieri solet) Christi nomine abutebantur ad serendos suos errores. Alii dimidia ex parte profitebantur Christum: interea quum locum haberent inter domesticos, plus valebant ad nocendum. Praesertim in Christo ipso turbandae ecclesiae materiam captabat Satan. Nam hic est lapis offensionis, ad quem impingere necesse est omnes qui planam viam, ut a Deo nobis monstratur, non tenent. Porro tribus membris constat tota haec apostoli ratio. Nam primo malum ostendit unde periculum fidelibus instabat : atque hac ratione eos ad cavendum hortatur. Cavendi modum praescribit, ut diiudicent inter spiritus. Atque hoc est secundum membrum. Tandem speciem unam designat, a qua maximum erat illis periculum. Vetat igitur eos audire, qui filium Dei in carne manifestatum esse negant. Nunc singula ordine tractemus. Tametsi autem in contextu ratio ista subiicitur, quod multi pseudoprophetae in mundum exierint: tamen inde initium facere convenit. Continet autem haec sententia utilem admonitionem, quia si iam tunc multos impulerat Satan, qui sub Christi nomine suas imposturas spargerent: hodie simile exemplum consternare nos non debet. Haec enim perpetua est evangelii conditio, ut eius puritatem variis erroribus inficere ac corrumpere moliatur Satan. Hoc nostrum saeculum horrenda quaedam sectarum portenta protulit: qua occasione multi attoniti haerent, et quorsum se vertere debeant nescientes, omnem pietatis curam abiiciunt. Neque enim melius inveniunt compendium sese extricandi ab errorum periculo. Stulte id omnino: lucem enim veritatis fugiendo, sese ultro in errorum tenebras coniiciunt. Quare hoc in animis nostris fixum haereat, ex quo publicari coepit evangelium, statim exstitisse pseudoprophetas. Muniet etiam nos haec doctrina contra illud offendiculum. Plerosque errorum vetustas quasi vinctos retinet, ne inde emergere audeant. Atqui Iohannes intestinum ecclesiae malum hic designat. Quod ai iam tum apostolis aliisque fidis doctoribus permisti fuerunt impostores, quid mirum si, iampridem oppressa evangelii doctrina, multae corruptelae in mundo grassatae sunt? Non est igitur quod nos impediat antiquitas, quo minus libere veritatem a mendacio discernamus. 1. Ne omni spiritui credatis. Multi (ut dictum est) quum ecclesia dissidiis et contentionibus vexa-