52:346 genie, vult agnosci. Ratio autem appellationis est, quia eum in Christo genuerat. Nam etsi uni Deo convenit hic honor : ad ministros tamen etiam transfertur, quorum opera utitur ad nos regenerandos. Gratia, misericordia. Nomen misericordiae, quod hic posuit, solet in usitatis salutationibus omittere: quod factum fuisse puto, quum solito maiore vehementia affectum suum profunderet. Caeterum videtur inversus esse ordo. Nam quum misericordia sit causa gratiae, praecedere debuit in contextu. Verum hoc quoque non male quadrat ut gratia subiiciatur, quo melius exprimat qualis sit illa gratia, et unde manet: ac si per modum declarationis attexuisset, nos ideo amari a Deo quia est misericors. Quamquam potest hoc etiam exponi de quotidianis Dei beneficiis, quae totidem sunt misericordiae eius testimonia. Nam quoties nobis opitulatur, quoties a malis liberat, ignoscit peccatis nostris, infirmitati indulget: hoc facit, quia nostri miseretur. 3. Gratiam habeo Deo, quem colo a progenitoribus in pura conscientia, ut assiduam tui mentionem facio in precibus meis die et noctu, 4. desiderans te videre, memor tuarum lacrimarum, ut gaudio implear: 5. memoria repetens eam quae in te est sinceram fidem, quae habitavit primum in avia tua Loide, et in matre tua Eunica: persuasum autem habeo quod etiam in te. 3. Gratiam habeo. Vulgo ita exponunt, quod Paulus gratiam Deo habeat: deinde mox sequatur causae redditio, vel argumentum gratiarum actionis: quia sine intermissione memor sit Timothei. Sed expendant lectores annon aeque bene, ac etiam melius quadret hic sensus: Quoties tui recordor in precibus meis, id autem facio continenter, simul etiam de te gratias ago. Nam particula <&c frequentius ita accipitur. Et sane ex altera versione nonnisi frigidus sensus elici potest. Secundum hanc expositionem precatio signum erit sollicitudinis : gratiarum actio signum gaudii: quia scilicet de Timotheo nunquam cogitabat, quin venirent in mentem praeclarae virtutes quibus ornatus erat. Hinc gratulationis materia. Suavis enim et iucunda semper est piis donorum Dei recordatio. Utrumque porro est verae benevolentiae argumentum. Men-