49:346 16. Quis enim cognovit. Verisimile est, Paulum respexisse ad id quod habetur Iesaiae quadragesimo: nam sicut illic propheta rogat, quisnam fuerit consiliarius Dei, qui spiritum eius appenderit, vel eum adiuverit tam in mundi creatione, quam in aliis operibus, qui denique rationem operum eius perspectam habeat: ita hac interrogatione vult docere Paulus, procul abesse ab hominum mentibus arcanum eius consilium, quod evangelio continetur. Est igitur confirmatio superioris sententiae. Nos autem mentem Christi. Incertum est loquaturne de fidelibus in universum, an de ministris duntaxat: uterque enim sensus contextui non male congruet. Quamquam malo ad ipsum et alios fideles ministros specialiter referre. Dicit ergo, servos Domini, quod a sensu carnis remotissimum est, spiritus magisterio doceri, ut tanquam ex ore Domini intrepide loquantur: quod donum gradatim postea ad totam ecclesiam defluit. CAPUT iu. 1. Et ego, fratres, non potui vobis loqui tanquam spiritualibus, sed tanquam carnalibus, tanquam pueris in Christo. 2. Lactis potu vos alui, non solido cibo. Nondum enim eratis capaces, ac ne nunc quidem estis: 3. siquidem estis adhuc carnales. Postquam enim sunt inter vos aemulatio et contentio et factiones: nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? 4. Quum enim dicat unus, ego sum Pauli: alter vero, ego Apollo: nonne carnales estis? 1. Et ego, fratres. Incipit, quod de carnalibus dixerat, conferre in ipsos Corinthios, ut intelligant suo vitio accidere quod crucis doctrina minus ipsis arrideat. Verisimile est, in illis mercatoriis ingeniis plus satis confidentiae et arrogantiae adhuc tunc haesisse: ut evangelii simplicitatem aegerrime nec absque magna difficultate amplecterentur. Unde factum erat ut posthabito apostolo et divina praedicationis eius efficacia, argutis illis doctoribus et ostentationis plenis, tametsi inanes essent spiritus, magis attenderent. Ergo quo eorum insolentiam melius retundat, testatur illos partem eorum fuisse, qui carnis sensu obruti spiritualis Dei sapientiae capaces non fuerint. Emollit quidem acerbitatem suae exprobrationis quum fratres appellat: sed simpliciter tamen illis exprobrat, adeo suffocari eorum mentes carnis tenebris, ut hoc suae apud eos praedicationi impedimentum attulerit. Qualis itaque iudicii sanitas, ubi ne ad audiendum quidem adhuc sunt apti vel comparati? Caeterum carnales non prorsus fuisse intelligit in quibus nulla esset spiritus Dei scintilla : sed qui sensu carnis plus nimio adhuc abundarent: ut praevaleret caro spiritui, et lumen 25