32:346 8. (Surge Iehova in requiem tuam.) Est hic loquendi modus satis crassus, ut Deus, qui coelum et terram implet, veniat in novum hospitium, sed iis elogiis externa quae instituit Deus pietatis exercitia consulto ornantur, quo libentius illis operam impendant fideles. Nam si Deus nullo medio interposito recta nos in coelum vocet, quia nobis horrorem incutit longa distantia, friget invocationis studium. Itaque licet locum non mutet, propius tamen ad nos accedit. Sic olim ad populum suum descendit per arcam foederis, in qua visibilem exstare voluit gratiae et virtutis suae praesentiam. Ideo secundum membrum exegetice additum est, ut scirent fideles, Dei adventum non aliter intelligi nisi quatenus virtutem suam in arca conspicuam reddebat. Nam et hoc sensu vocatur arca fortitudinis: quia non mortuum vel inane spectrum erat, sed re ipsa monstrabat Deum ecclesiae suae propinquum esse. Requies autem Dei vocatur mons Sion, quia nusquam alibi in posterum tempus coli Deus volebat, quemadmodum paulo post iterum repetam. 9. (Sacerdotes tui induantur iustitia.) Nunc in genere precatur pro felici ecclesiae statu: quod ex proximo sententia dependet: quia non alium in finem habitat Deus in medio nostri, quam ut bene et feliciter nobis sit. Quidam magis optari putant ut vigeat purus Dei cultus: atque ita sanctitatem requiri in sacerdotibus, ut etiam alludat propheta ad sacras illorum vestes. Sed dum omnia simnl inter se confero et propius expendo, potius inclino in diversam sententiam: votum hic concipi ut Dei iustitia refulgeat in populo, sitque vice ornamenti in sacerdotibus, deinde laetitiam afferat toti populo. Ita iustitiam pro fructu iustitiae accipio, et illam quidem non hominum, sed Dei interpretor. Sacerdotes priore loco statui mirum non est: quia scimus ita compositum fuisse ecclesiae ordinem, ut prae aliis excellerent. Suum tamen illis gradum assignans, non desinit communiter pro tota ecclesia precari: ac si diceret, Fac Domine ut iustitiae tuae fulgor irradiet a sacerdotibus in totum populum. Iustitia autem nos Deus vestire dicitur quum apparet liberator noster, tuetur nos sua virtute, et sic gubernat ut testetur se gerere curam nostri. Et certe Exsultatio quam mox subiicit, designat beatam vitam. Quum haec duo coniungat, sequitur, nomen iustitiae non aliter quam pro Dei tutela et gubernatione accipi. In eundum sensum paulo post sequetur: Sacerdotes tui induentur salute. Et Solomo in illa solenni precatione quam supra attigi, iustitiae non meminit, sed salutis tantum. Cur D^D!"! Yel mansueti Dei vocentur omnes fideles, saepius dictum est: quia scilicet nulla est virtus qua propius ad Deum accedant mortales quam beneficentia.