52:345 CAPUT I. 1. Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitae, quae est in Christo Iesu: 2. Timotheo dilecto filio gratia, misericordia, pax a Deo patre^ et Christo Iesu domino nostro. 1. Paulus. Iam ex ipso prooemio perspicimus Paulum non solius Timothei habuisse rationem: alioqui suum apostolatum non tam magnifice assereret. Quid enim verborum ornamentis opus fuisset apud eum cui res satis persuasa erat? Publicam ergo sibi autoritatem hic apud omnes vendicat: et eo diligentius facit, quod iam morti vicinus, totum ministerii sui cursum vult approbare: doctrinam, in qua tradenda tantopere laboraverat, obsignare vult, ut sancta sit ad posteros, eiusque veram effigiem in Timotheo relinquere. Ac primum quidem suo more apostolum se C h r i s t i nominat: unde sequitur, non eum instar privati hominis loqui, vel contemptim hominis instar esse audiendum : sed tanquam eum qui personam Christi sustineat. Verum quia maior est officii dignitas quam ut in ullum hominem competat, nisi Dei beneficio et certa designatione: simul elogium suae vocationis profert, quum addit se Dei v o l u n t a t e esse ordinatum. Proinde extra controversiam est eius apostolatus, quum Deum habeat autorem et vendicem. Secundum promissionem. Quo certior sit sua vocatio, eam cum promissionibus vitae aeternae coniungit, ac si diceret : Quemadmodum ab initio Deus vitam aeternam promisit in Christo, ita nunc eius promissionis publicandae me constituit ministrum. In quo etiam finem ostendit sui apostolatus: nempe ut homines Christo adducat, in quo vitam reperiant. Loquitur autem admodum proprie, quum promissionem vitae iam olim quidem fuisse datam patribus meminit: sed vitam tamen hanc in C h r i s t o esse testatur: ut sciamus, eorum fidem, qui sub lege vixerunt, debuisse tamen in Christum respicere: et vitam, quae promissionibus continebatur, fuisse quodammodo suspensam, donec in Christo fuit exhibita. 2. Dilecto filio. Hoc nomine non amorem modo suum testatur erga Timotheum, sed autoritatem illi conciliat : quia in eo, tanquam in germana sua pro-