49:345 345 CAPUT III. 346 abrogare. Sensus ergo est: facessat hic omne carnis acumen: solus est spiritualis qui tam stabilem ac solidam habeat mysteriorum Dei notitiam, ut certo discernat veritatem a mendacio, doctrinam Dei ab hominum commentis, minimeque hallucinetur. A nemine autem diiudicatur, quia non subest hominibus fidei certitudo, ut ad eorum nutum labefactari queat: quum angelis quoque ipsis sit superior. Nota hanc praerogativam non hominis personae, sed verbo Dei tribui, quod spirituales in iudicando sequuntur, et quidem a Deo sibi cum vera intelligentia dictatum. Quae ubi adest, supra humani iudicii aleam constituta est hominis persuasio. Praeterea nota verbum diiudicandi, quo significat apostolus non tantum illuminari nos a Domino ad perspiciendum verum : sed spiritu quoque discretionis instrui, ne inter verum et falsum dubii pendeamus : sed statuere possimus quid fugere et quid sequi oporteat. Verum hic quaeri possit quis ille sit spiritualis, et ubinam reperiatur tanta praeditus luce, ut omnibus diiudicandis sufficiat: quum sentiamus nos semper circumsideri multa ignorantia errandique periculo esse obnoxios: imo quum subinde labantur et impingant etiam perfectissimi. Solutio est facilis, quod non extendat Paulus hanc facultatem ad omnia, quasi omnes Dei spiritu renatos eximat a quovis errore : sed simpliciter docere velit, nihil valere carnis prudentiam in iudicanda pietatis doctrina: penes unum Dei spiritum hanc censuram et hoc ius residere. Quatenus ergo regeneratus est quisque, pro gratiae sibi collatae mensura recte et certo iudicat, non ultra. Ipse vero a nemine diiudicatur. Iam exposui cur nullius hominis iudicio subiacere dicat hominem spiritualem: nempe quia fidei veritas, quae a solo Deo pendet, ac in eius verbo fundata est, non stet vel cadat hominum arbitrio. Quod autem postea dicet, spiritum prophetae unius subiectum esse aliis prophetis, nihil huic sententiae repugnat. Quorsum enim illa subiectio, nisi quod quisque prophetarum aliis auscultat, nec eorum revelationes despicit vel excludit: ut firma tandem maneat, recipiaturque ab omnibus quae comperta fuerit Dei veritas ? Hic vero fidei scientiam divinitus acceptam supra coeli terraeque altitudinem collocat, ne ab hominum iudicio aestimetur. Quamquam on ooSevoc neutro genere legi potest, a nullo: ut de re intelligatur, non de homine. Ita plenior erit antithesis: spiritualem, quatenus Dei spiritu praeditus est, diiudicare omnia: a nulla re iudicari: quia nulli humanae sapientiae vel rationi subest1). Atque hoc modo ab omnibus tam decretis quam legibus hominum et censuris Paulus pias conscientias eximeret. l) Hoc commo, (Quamquam . . . . subest) iam in editione a. 1551 apparet Calvini opera. Vol. XLIX,