32:345 345 PSALMUS CXXXII. 346 excelleret ostendunt tamen fideles, nefas esse de loco eligendo disceptare: quia iam audierint quid Deo placeat. 7. (Ingrediemur in habitationes eius.) Hic dictat communem exhortationis formam piis omnibus, qua se mutuo invitent ad eum locum qui ab angelo monstratus fuerat. Et certe aequum est, quo certius innotuerit Dei voluntas, eo nos ad obsequium alacriores reddi. Ergo quum nunc probe teneat populus, locum a Deo fuisse electum, admonet propheta iam non esse locum desidiae, sed maiore studio properandum esse: quia Deus certa quiete electa familiarius ad se vocat. Quibus verbis damnat eorum omnium segnitiem, qui pro modo revelationis etiam in zelo non proficiunt. Quod habitationes plurali numero dici volunt, quia in templo erat sanctuarium interius, deinde media pars, et tertio atrium, nescio an tam argute loquutus fuerit Psalmi autor: non tamen repudio. Plus momenti est in epitheto quod mox additur: nam propheta arcam foederis scabellum Dei vocans, breviter ostendit, immensam Dei essentiam non includi sanctuario, sicuti crassi homines fingebant. Si enim tota externi templi maiestas nihil fuit quam scabellum pedum, fideles ad coelos necesse fuit assurgere, ut Deum ipsum reverenter suspicerent. Certe fas non fuit terrenum quidquam* de eo imaginari. Dicitur quidem alibi Dei facies, Psal. 27, 8: nempe ut solida fidei certitudine populus ad symbolum divinitus sibi propositum intentus sit. Propheta autem hic distinctius de utroque loquitur, quod scilicet Deum templo includere prava superstitio sit : neque tamen frustra externis symbolis ecclesia utatur, ne scilicet vel adminicula fidei suae negligant, vel in ipsis nimium sint defixi. Etsi igitur in coelo et supra omnes coelos habitat Deus, in eo tamen quaerendo non cogimur sine adiumentis illuc usque evolare: quia symbolum praesentiae suae porrigens, pedes suos in terram extendit, nobisque palpandos praebet. Nunc videmus quam utiliter balbutiat spiritus sanctus pro infirmitatis nostrae captu, ut nos a terrenis elementis in coelum evehat. {Niceni vero concilii secundi plusquam) bruta fuit! caecitas, dum ad probandam idololatriam boni paterculi locum hunc torquere ausi sunt, quasi vero David vel Solomo statuas Deo erigere iubeat in quibus colatur. Nunc postquam abolitae sunt figurae legales, rite ad scabellum Dei adorant qui reverenter eius verbo se subiiciunt, et sacramentis se exercent ad spiritualem eius cultum. Et quia sciunt Deum non simpliciter e coelo descendere, sed auferre pedes suos, gradatim ad ipsos adscendunt. Quia autem in Christo non modo quiescunt pedes Dei, sed tota essentiae Dei et gloriae plenitudo residet, in ipso quaerendus est pater. Et certe ideo descendit ut nos sursum attolleret.